Arcana Coelestia (Potts) n. 7102

Previous Number Next Number See English 

7102. `Ne forte incidat in nos peste et gladio': quod significet ad evitandum damnationem mali et falsi, constat ex significatione `ne forte incidat' quod sit ne incurrant, nempe in damnationem {1}; ex significatione `pestis' quod sit damnatio mali, de qua sequitur; et ex significatione `gladii' quod sit vastatio veri, tum punitio falsi, de qua n. 2799, ita quoque damnatio, nam punitio falsi, devastato vero, est damnatio. 2 In Verbo quattuor genera vastationum et punitionum memorantur, nempe gladius, fames, fera mala, ac pestis; et per `gladium' significatur vastatio veri, (c)et punitio falsi; per `famem' vastatio boni et punitio mali; per `feram malam' punitio mali ex falso; {2} per `pestem' punitio mali quod non ex falso sed ex malo; et quia significatur punitio, etiam significatur damnatio, nam haec est punitio illorum qui in malo perseverant: de quattuor his (t)punitionum generibus ita apud Ezechielem, Quando quattuor judicia mea mala, gladium, et famem, et feram malam, et pestem, misero super Hierosolymam, ad exscindendum ex ea hominem et bestiam, xiv 21:

apud eundem, Mittam super vos famem, et feram malam, {3}et orbam faciam te, et pestis et sanguis transibit per te, imprimis gladium adducam super te, v 17:

3 quod per `pestem' significetur punitio mali, et ejus damnatio, patet a sequentibus his locis: apud Ezechielem, Qui in vastitatibus gladio morientur, et qui super faciebus agri, ferae dabo illum ad devorandum illum, et qui in munitionibus et cavernis, peste morientur, xxxiii 27;

`in vastitatibus gladio mori' pro esse in vastatione veri et inde in damnatione falsi; `qui super faciebus agri ferae dari ad devorandum' pro damnatione illorum qui in malo ex falso sunt; `qui in munitionibus et cavernis peste mori' pro damnatione mali quod per falsum {4}se munit: apud eundem, 4 Gladius foris, et pestis atque fames intus; qui in agro gladio morietur, qui vero in urbe, illum fames et pestis comedent, vii 15;

`gladius' pro vastatione veri et damnatione falsi; `fames et pestis' pro vastatione boni et damnatione mali; gladius dicitur `foris' ac fames et pestis `intus' quia vastatio veri est extra {5}, vastatio autem boni intra {6}; at cum vivitur secundum falsum, damnatio significatur per `qui in agro gladio morietur,' {7}et cum vivitur in malo quod {8} defenditur per falsum, damnatio significatur per `qui in urbe illum fames et pestis comedent': in Levitico, 5 Adducam super vos gladium ulciscentem ultionem foederis; ubi si congregemini in urbes vestras, mittam pestem in medium vestri, et tradam vos in manum hostis; dum fracturus sum vobis baculum panis {9}, xxvi 25, 26;

hic similiter `gladius' pro vastatione veri et damnatione falsi; `pestis' pro damnatione mali; vastatio boni quae significatur per `famem' describitur per quod fracturus sit illis baculum panis {10}; per `urbes' in quas congregarentur, pariter ut supra, significantur falsa per quae defendunt mala; quod `urbes' sint vera, ita in opposito sensu falsa, videatur n. 402, 2268, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493 apud Ezechielem, 6 Ideo quod sanctuarium Meum (x)polluisti omnibus abominationibus tuis, tertia tui pars peste morientur, et [fame] consumentur in medio tui; deinde tertia gladio cadent circa te; tertiam tandem in omnem ventum dispergam, ita ut gladium evaginem post eos, v[11,] 12;

`fames' pro damnatione mali, `gladius' pro damnatione falsi; `dispergere in omnem ventum' et `gladium evaginare post illos' pro dissipare vera, et {11}falsa arripere: apud Jeremiam, 7 Si obtulerint holocaustum aut minham, Ego non approbans ea, sed gladio, fame, et peste Ego consumam eos, xiv 12:

apud eundem, Percutiam habitatores urbis hujus, et hominem et bestiam; peste magna morientur; postea dabo Zedekiam regem Jehudae, et servos ejus, et populum, et residuos in urbe hac a peste, et a gladio, et a fame, in manum Nebuchadnezaris; qui manserit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste; qui vero exiverit, et (x)desciverit ad Chaldaeos obsidentes vos, vivet, et fiet illi anima ejus in spolium, xxi 6, 7, 9:

apud eundem, Mittam in eos gladium, famem, et pestem, donec consumuntur a super terra, xxiv 10;

ibi quoque per `gladium' significatur vastatio veri, per `famem' vastatio boni, per `pestem' damnatio: {12}praeter per `gladium,' `famem,' et `pestem' in sequentibus locis, Jer. (x)xxvii 8, xxix 17, 18, xxxii 24, 36, xxxiv 17, xxxviii 2, xlii 17, 22, xliv 13; (x)Ezech. xii 16. 8 Quia tria illa ordine suo sequuntur, idcirco illa tria proposita fuerunt Davidi a Gade Propheta, nempe, Si venirent septem anni famis; si tribus mensibus fugeret coram hostibus; {13}et si tres dies pestis in terra, 2 Sam. xxiv 13;

`fugere coram hostibus' pro gladio: apud Amos, Misi in vos pestem in via Aegypti, occidi gladio juvenes vestros, cum captivitate equorum vestrorum, iv 10;

`pestis in via Aegypti' {14} pro vastatione boni per falsa, quae sunt `via Aegypti'; `occidi gladio juvenes cum captivitate equorum' pro vastatione veri, per `juvenes' significantur vera, et per `equos' intellectualia, 9 n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6534: apud Ezechielem, Pestis et sanguis transibit per te, v 17:

apud eundem, Mittam in eam pestem et sanguinem in plateis ejus, xxviii 23;

ibi pestis pro adulterato bono, et `sanguis' pro falsificato vero; quod 10 `sanguis' sit falsificatum verum, videatur n. 4735, (x)6978: apud Davidem, Non timebis tibi a pavore noctis, a telo volat interdiu, a peste quae in caligine serpit, a morte vastat in meridie, Ps. xci 5, 6;

`pavor noctis' pro falso quod in occulto est; `telum volat interdiu' pro falso quod in aperto; `pestis quae in caligine serpit' pro malo quod in occulto; `mors vastat in meridie' pro malo quod in aperto; quod pestis sit malum et damnatio mali, patet ex eo quod dicitur `mors,' quae distinguitur ibi solum a `peste,' per quod dicatur de `morte quod vastet in meridie' et de `peste quod in caligine serpat': apud eundem, Direxit viam irae suae; non prohibuit a morte animam illorum, et vitam illorum pesti conclusit, Ps. lxxviii 50;

ibi de Aegyptiis; `pestis' pro omni genere {15} mali et ejus damnatione. @1 i, de qua sequitur, nam malum culpae et malum poenae, quae tribuuntur Domino, non sunt Ipsius sed hominis, et quia per ne forte incidat in nos significatur ne illi incidant, etiam significatur ut evitent$ @2 i et$ @3 ut$ @4 munitur$ @5 i hominem$ @6 i illum$ @7 at$ @8 i ex falso, sed usque$ @9 i et coquant decem mulieres panem vestrum in furno uno$ @10 i et coquent decem mulieres in fumo uno$ @11 loco illorum arripere falsa$ @12 pariter$ @13 at$ @14 i hic$ @15 i et specie$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church