Arcana Coelestia (Potts) n. 7110

Previous Number Next Number See English 

7110. `Et praecepit Pharao die illo': quod significet cupiditatem infestandi vera Ecclesiae dum in illo statu, constat a significatione `praecipere' quod sit mandatum, et quia mandato malorum inest cupiditas malum faciendi, inde enim mandatum ab illis venit, idcirco {1}per `praecepit' etiam significatur cupiditas; ex repraesentatione `Pharaonis' quod sint qui infestant vera Ecclesiae, de qua n. 6651, 6679, 6683; et ex significatione `diei' quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, (x)2788, 3462, 3785, 4850. @1 After etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church