7116. `Et demensum laterum quod illi facientes heri nudius tertius, ponetis super illos': quod significet quod ficticia et falsa copia qua {1}in statu priore, injicienda, constat ex significatione `demensi' quod sit copia, hic copia eadem; ex significatione `laterum' quod sint ficticia et falsa, de qua mox supra n. 7113; ex significatione `heri nudius tertius' quod sit status prior, de qua etiam mox supra n. 7114; et ex significatione `ponere super illos' quod sit injicere, quia praedicatur de ficticiis et falsis; ex his patet quod per `demensum laterum quod illi facientes heri nudius tertius, ponetis super illos' significetur quod ficticia et falsa copia qua in statu priore, injicienda {2}. @1 A first had prius (as n. 7106), then altered to in statu priore$ @2 i; sed absque illis scientificis de quibus, n. 7112$