Arcana Coelestia (Potts) n. 7154

Previous Number Next Number See English 

7154. Vers. 19-21. Et viderunt moderatores filiorum Israelis semet in malo, dicendo, Non detrahetis de lateribus vestris quicquam die in die ejus. Et occurrerunt Moschi et Aharoni stantibus obviam illis in exire illos a Pharaone. Et dixerunt ad illos, Videat Jehovah super vos, et judicet, quod putere fecistis odorem nostrum in oculis Pharaonis et in oculis servorum illius, ad dandum gladium in manum illorum ad occidendum nos. `Et viderunt moderatores filiorum Israelis semet in malo' significat quod prope damnationem: `dicendo, Non detrahetis de lateribus vestris quicquam' significat quia de injectione falsorum nihil diminutum: `die in die ejus' significat in quolibet statu: `et occurrerunt Moschi et Aharoni' significat cogitationem de lege Divina et inde doctrina: `stantibus obviam illis in exire illos a Pharaone' significat manifestationem tunc cum falsa non ita infestarent: `et dixerunt ad illos' significat perceptionem: `Videat Jehovah super vos, et judicet' significat Divinam dispositionem: `quod putere fecistis odorem nostrum in oculis Pharaonis et in oculis servorum ejus' significat quod propter illa tanta aversatio sit obsequii nostri omnibus illis qui in falsis sunt: `ad dandum gladium in manum illorum ad occidendum nos' significat quod inde tantus illis ardor per falsa destruendi vera Ecclesiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church