7175. Post aliquod tempus ostensa (t)fuit mihi una femina incolarum telluris Mercurii; illa erat pulchra facie at minor facie quam feminae nostrae telluris, gracilior etiam, sed altitudine aequali; capite erat amicta linteo non arte posito sed usque decenter. {1}Vir etiam mihi visus est ex tellure illa, qui etiam erat corpore graciliore quam sunt {2}viri nostrae telluris; ille qui apparuit indutus erat veste obscure caerulea, ad corpus stricte aptata absque plicis et prominentiis hinc illinc. Ast quod incolae illius telluris parum cogitent de corpore suo, constabat mihi ex eo quod cum in alteram vitam veniunt (c)et fiunt spiritus, tunc non apparere velint ut homines, sicut spiritus nostrae telluris, sed {3}ut globi crystallini; quod ita apparere velint, est ut removeant a se ideas materiales, et quoque cognitiones rerum immaterialium repraesentantur in altera vita per {4}crystalla. @1 Homo$ @2 homines$ @3 sicut$ @4 d chrystalla i vitram chrystallina$