Arcana Coelestia (Potts) n. 7197

Previous Number Next Number See English 

7197. `Terram peregrinationum illorum, in qua peregrinati sunt': quod significet ubi illa quae fidei et charitatis, de quibus instructi sunt et secundum quae vixerunt, constat ex significatione `terrae' quod sit regnum Domini in caelis et in terris, de qua mox supra n. 7196, ita quoque quae sunt regni Domini, quae quod sint fides et charitas, notum est; inde quoque haec, ubi de instructione et vita, quae {1}significantur per `peregrinari,' agitur, per `terram Canaanem' significantur; et ex significatione `peregrinari' quod {2}sit instructio et vita, de qua n. 1463, 2025, (x)3672; inde patet quod per `terram peregrinationum illorum, in qua peregrinati sunt' significetur ubi illa quae fidei et charitatis, de quibus instructi sunt et secundum quae vixerunt. Cum his ita se habet: cuique in altera vita datur caelum secundum illa quae fidei et charitatis sunt apud illum, nam charitas et fides faciunt caelum apud unumquemvis; sed cum dicitur quod charitas et fides faciant caelum, intelligitur vita charitatis et fidei; at probe sciendum quod vita cui caelum, sit vita secundum vera et bona fidei, de quibus instructus est homo; nisi illa sint normae et principia vitae ejus, frustra exspectat caelum utcumque vixerit; absque illis enim est homo (x)sicut arundo qui secundum omnem ventum nutat, {3}nam flectitur a malis aeque ac a bonis, {4}quia nihil veri et boni habet apud se firmatum, per quod ab angelis teneri possit in veris (o)et bonis, et abduci a falsis et malis quae infernales continuo injiciunt; verbo, vita boni Christiani {5}est quae facit caelum, non vita boni naturalis. @1 significatur$ @2 d sit i sint$ @3 flectitur enim$ @4 nam$ @5 erit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church