7208. `Et ero vobis ad Deum': quod significet quod Divinum quoque recipient, constat ex significatione `esse illis ad Deum' cum hoc a Jehovah seu Domino dicitur, quod sit Divinum recipere; nam {1}omnibus illis qui in caelo sunt datur recipere Divinum, hoc est, Divinum Bonum et Verum, ita sapientiam et intelligentiam, {2}proinde vitae felicitatem ex usibus, {3}qui sunt exercitia charitatis; haec significantur per `ero vobis {4}ad Deum.' @1 Before datur$ @2 et inde$ @3 quae$ @4 in I$