7212. `Et dabo illam vobis hereditatem': quod significet vitam ibi Domini in aeternum, constat ex significatione `hereditatis' cum praedicatur de caelo, quod sit vita Domini, de qua n. 2658; et quia omne quod datur ut hereditas est illius cui datur possessio perpetua, in caelo aeterna, quia ibi vivunt in aeternum, significatur vita Domini ibi in aeternum. Quod in caelo sit vita Domini, proinde quod illi qui ibi sint in vita Ipsius, est quia sunt in vero et bono quae procedunt a Domino, ac bonum quod in vero est Ipse Dominus, e verum in quo bonum est vita ex Domino, ex qua omnes vivunt; ex {1}his patet quod qui in bono sunt et inde in vero, ut sunt omnes qui in caelis, in vita Domini sint. @1 quibus$