7233. `Hic Aharon et Moscheh': quod significet quod ex illis doctrina et lex apud illos Divina, constat ex repraesentatione `Aharonis' quod sit doctrina Ecclesiae, de qua n. 6998, 7009, 7089; et ex repraesentatione `Moschis' quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752; hae, nempe lex Divina et doctrina, apud illos qui ab Ecclesia spirituali, existit principaliter ex Verbo, sed usque applicate ad fidem et charitatem, quae {1}fuerunt apud instauratores; ex illis dicitur, sed non intelligitur ex Aharone et Moscheh, {2}verum ex charitate et fide, quae repraesentantur per `Levi, Schimeon, et Ruben,' de quibus mox supra. 2 {3}Quod haec ulterius attinet, sciendum quod doctrina Ecclesiae spiritualis non sit doctrina veri ipsius Divini; causa est quia illi qui ab Ecclesia spirituali sunt nullam perceptionem veri Divini habent, sicut illi qui ab Ecclesia caelesti sunt, sed loco (c)illius perceptionis habent conscientiam, quae formatur ex vero et bono quae agnoverunt intra suam Ecclesiam, qualiacumque illa sunt; quod illi qui ab Ecclesia spirituali in obscuro sint quoad vera fidei respective, videatur n. 86, 2708, 2715, 2716, 2718, 2831, 2935, 2937, 3241, 3246, 3833, 6289, 6500, 6865, 6945; inde est quod quisque intra Ecclesiam spiritualem agnoscat id pro vero fidei quod instauratores illorum dictaverunt, nec ulterius ex Verbo inquirant num id ipsum verum (x)sit; et quoque si inquirerent, si non regenerati essent, et tunc peculiariter illustrati, nec invenirent illud; causa est quia intellectuale eorum quidem illustrari potest, sed novum voluntarium non alio bono affici quam {4} quod formatum est per conjunctionem {5}cum vero intra Ecclesiam recepto; nam proprium voluntarium apud illos deperditum est, et novum voluntarium formatum est {6} in parte intellectuali, videatur n. 863, 875, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 5113; et cum proprium voluntarium separatum est a novo voluntario quod in parte intellectuali, est lumen ibi debile quale respective {7} lumen {8}nocturnum a luna et stellis ad lumen diurnum a sole; inde quoque est quod per `lunam' in Verbo in sensu interno {9}intelligatur bonum amoris spiritualis, et per `solem' bonum amoris caelestis, n. 30-38, 1529-1531, 2495, 4060. 3 Quia ita se res habet cum Ecclesia spirituali, nec mirum est quod apud plerosque fides sit essentiale Ecclesiae, non charitas, {10}tum quod nulla illis sit doctrina charitatis {11}. Quod doctrinalia sua ex Verbo habeant, hoc non facit quod illa sint vera Divina, nam ex Verbi sensu litterae excludi potest doctrinale {12}quodcumque, et arripi potest tale quod concupiscentiis favet, ita quoque falsum pro vero, sicut sunt doctrinalia Judaeorum, Socinianorum, et plurium aliorum, non autem si doctrinale formatur ex sensu interno; sensus internus non solum est ille sensus qui latet in sensu externo, ut hactenus ostensum, sed etiam qui a pluribus locis sensus litterae inter se rite collatis resultat, et appercipitur ab illis qui quoad intellectuale a Domino illustrantur; intellectuale enim illustratum discernit inter apparentia vera et ipsa vera, imprimis inter falsa et vera, {13}tametsi non judicat de ipsis veris in se; sed intellectuale non illustrari potest nisi {14}credatur quod amor in Dominum et {15}charitas erga proximum {16}sint principalia et essentialia Ecclesiae; qui ex illis agnitis {17} procedit, modo ipse in illis sit, innumerabilia vera, immo perplura arcana sibi detecta videt, et {18}illud ex interiore agnitione, secundum gradum illustrationis a Domino. @1 After instauratores$ @2 sed$ @3 Quid$ @4 i tale$ @5 veri recepti in Ecclesia cum bono$ @6 i inde$ @7 i est$ @8 lumen lunae ad lumen solis$ @9 significetur$ @10 et$ @11 i, cum tamen haec doctrina est ipsa doctrina Ecclesiae, nam charitas est quam fides spectat ut finem, et quam docet$ @12 qualecunque$ @13 utcunque$ @14 credat amorem$ @15 charitatem$ @16 esse$ @17 i et creditis$ @18 quidem illa$