Arcana Coelestia (Potts) n. 7260

Previous Number Next Number See English 

7260. Nomina quae indebant illis erga quos charitatem exercerent {1} erant plura; quosdam vocabant caecos, quosdam claudos, quosdam mancos, quosdam pauperes, tum miseros et afflictos, quosdam pupillos, quosdam viduas; in genere autem vocabant illos esurientes quibus darent edere, sitientes quibus darent bibere, peregrinos quos colligerent, nudos quos induerent, aegrotos quos visitarent, et in carcere ad quos venirent; de his videatur n. 4954-4959. @1 i, de quibus in suis classibus agebant,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church