Arcana Coelestia (Potts) n. 7263

Previous Number Next Number See English 

7263. Quod eadem illa nomina in Verbo sint, est quia illi qui in externo cultu erant erga tales qui ita nominabantur charitatem exercerent; et qui in interno cultu, erga tales spiritualiter intellectos; ita quod simplices simpliciter intelligerent et facerent Verbum, et (x)quod sapientes sapienter; tum quoque, ut simplices per externa charitatis initiarentur in interna ejus. CAPUT VII 1. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Vide, dedi te deum Pharaoni, et Aharon frater tuus erit propheta tuus. 2. Tu loqueris omne quod praecepero tibi; et Aharon frater tuus loquetur ad Pharaonem, et mittat filios Israelis e terra sua. 3. Et Ego obdurabo cor Pharaonis, et multiplicabo signa Mea et prodigia Mea, in terra Aegypti. 4. Et non audiet ad vos Pharao; et dabo manum Meam in Aegyptios, et educam exercitus Meos, populum Meum, filios Israelis, e terra Aegypti, judiciis magnis. 5. Et cognoscent Aegyptii quod Ego JEHOVAH, in extendere Me manum Meam super {1}Aegyptios, et eduxero filios Israelis e medio illorum. @1 Aegyptum I$ 6. Et fecit Moscheh et Aharon, quemadmodum praecipit JEHOVAH illis, ita fecerunt. 7. Et Moscheh filius octoginta annorum, et Aharon filius trium et octoginta annorum, in loqui illos ad Pharaonem. 8. Et dixit JEHOVAH ad Moschen et ad Aharonem, dicendo, 9. Quod cum dixerit ad vos Pharao, dicendo, Date vobis prodigium; et dices ad Aharonem, Accipe baculum tuum, et projice coram Pharaone, erit in serpentem aqueum. 10. Et venit Moscheh et Aharon ad Pharaonem, et fecerunt ita quemadmodum praecepit JEHOVAH, et projecit Aharon baculum suum coram Pharaone, et coram servis illius, et factus in serpentem aqueum. 11. Et vocavit etiam Pharao sapientes et praestigiatores, et fecerunt etiam illi, magi Aegypti, incantationibus suis ita. 12. Et projecerunt quisque baculum suum, et facti in serpentes aqueos; et deglutivit baculus Aharonis baculos illorum. 13. Et obfirmatum cor Pharaonis, et non audivit ad illos, quemadmodum locutus JEHOVAH. 14. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Ingravatum est cor Pharaonis, renuit mittere populum. 15. Vade ad Pharaonem in matutino, ecce egreditur ad aquas, et {1}consistes obviam illi juxta ripam fluminis, et baculum qui versus in serpentem accipe in manum tuam. @1 consiste I$ 16. Et dices ad illum, JEHOVAH DEUS Hebraeorum misit me ad te, dicendo, Mitte populum Meum, {1}et serviant Mihi in deserto, et ecce non audivisti usque huc. @1 ut I$ 17. Ita dixit JEHOVAH, In hoc cognosces quod Ego JEHOVAH, ecce ego percutio baculo qui in manu mea, super aquas quae in fluvio, et vertentur in sanguinem. 18. Et piscis qui in fluvio morietur, et putebit fluvius, et laborabunt Aegyptii ad bibendum aquas e fluvio. 19. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Dic ad Aharonem, Accipe baculum tuum, et extende manum tuam super aquas Aegypti, super flumina illorum, super fluvios illorum, et super stagna illorum, et super omnem congregationem aquarum illorum, et erunt sanguis; et erit sanguis in omni terra Aegypti, et in lignis et in lapidibus. 20. Et fecerunt ita Moscheh et Aharon quemadmodum praecepit JEHOVAH, et sustulit baculum, et percussit aquas quae in fluvio, ad oculos Pharaonis, et ad oculos servorum illius; et conversae sunt omnes aquae quae in fluvio in sanguinem. 21. Et piscis qui in fluvio moriebatur, et putuit fluvius, et non potuerunt Aegyptii bibere aquam ex fluvio; et fuit sanguis in tota terra Aegypti. 22. Et fecerunt ita magi Aegypti incantationibus suis; et obfirmatum cor Pharaonis, et non audivit ad illos, quemadmodum locutus JEHOVAH. 23. Et respexit Pharao, et venit ad domum suam, et non posuit cor suum etiam ad hoc. 24. Et foderunt omnes Aegyptii circum fluvium aquas ad bibendum, quia non potuerunt bibere ex aquis fluvii. 25. Et impleti septem dies postquam percutere JEHOVAH fluvium. {1}26. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Veni ad Pharaonem, (x)et dices ad illum, Ita dicit JEHOVAH, Mitte populum Meum, et serviant Mihi. @1 AV viii L begins here.$ 27. Et si renuis tu mittere, ecce Ego {1}afficiam omnem terminum tuum ranis. @1 afficiam altered to afficio A, afficio I, cp n. 7345, 7351$ 28. Et prorepere faciet fluvius ranas, et ascendent et venient in domum tuam, et in conclave cubilis tui, et super lectum tuum, et in domum servorum tuorum, et {1}in populum tuum, et in clibanos tuos, et in mactras tuas. @1 S first wrote in populum tuum then altered to populi tui but did not d in I has in populi tui here. cp n. 7345 lines 7 and 4e and n. 7355.$ 29. Et in te, et in populum tuum, et in omnes servos tuos, ascendent ranae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church