7269. `Et Aharon frater tuus erit propheta tuus': quod significet doctrinam inde, constat ex significatione `prophetae' quod {1}sit verum doctrinae, ita doctrina ex Verbo, de qua n. 2534; quod Aharon repraesentet doctrinam Ecclesiae seu doctrinam boni et veri quae ex Verbo, videatur n. 6998, 7009, 7089; quia `propheta' significat doctrinam, inde in sensu determinato significat docentem, secundum illa quae mox supra n. 7268 ad fin. dicta sunt. @1 sint vera$