Arcana Coelestia (Potts) n. 7280

Previous Number Next Number See English 

7280. `Et cognoscant Aegyptii quod Ego Jehovah': quod significet quod timorem habebunt pro Divino, constat ex significatione `cognoscere quod Ego Jehovah' quod sit timorem habere pro Divino, de qua sequitur; et ex significatione `Aegyptiorum' quod sint qui in falsis sunt et infestant. Quod timorem attinet quem illi qui in falsis sunt et infestant habebunt pro Divino, sciendum quod timor sit unicum medium quod coercet infernales et tenet illos in vinculis; timor enim est commune vinculum tam illis qui probi sunt quam illis qui mali; sed illis qui probi sunt est timor internus, qui est {1}pro salute, ne scilicet {2}pereant quoad animas, et propterea ne contra conscientiam, hoc est, ne contra verum et bonum quae sunt conscientiae aliquid faciant, consequenter est illis timor ne aliquid contra justum et aequum, ita ne contra proximum; at timor hic fit timor sanctus quantum conjungitur affectioni charitatis, et magis quantum conjungitur amori in Dominum; timor tunc fit qualis {3} infantum erga parentes quos amant; tunc quantum in bono amoris sunt, tantum non apparet timor, at quantum non in bono sunt, tantum apparet et fit anxietas; talis est timor Dei, de quo in Verbo multoties. 2 At timor illis qui mali sunt non est aliquis timor internus, nempe pro salute ac inde conscientiae, nam talem timorem in mundo prorsus rejecerunt tam per vitam quam per principia falsi faventia vitae; sed pro timore interno illis est timor externus, ne scilicet depriventur honoribus, ne lucro, ne fama propter illa, ne puniantur secundum leges, ne orbentur vita; pro his est timor illis qui in malo, quando in mundo sunt; hi cum in alteram vitam veniunt, quia non coerceri et in vinculis teneri possunt per timorem internum, tenentur per timorem externum, qui illis imprimitur per punitiones; inde timor illis malum faciendi {4}; et tandem illis fit timor pro Divino, sed timor externus, ut dictum, qui est absque ulla voluntate desistendi a malo faciendo ex affectione boni, {5}sed ex terrore poenarum, quas demum horrent. 3 Ex his nunc constare potest quod timor sit unicum medium tenendi in vinculis; et quod timor externus, qui est timor punitionum, sit unicum medium coercendi malos; et quod illa causa sit cruciatus malorum in inferno; nam mali, (m){6}cum in alteram vitam veniunt, quando illis auferuntur vincula externa quae illis fuerunt in mundo, et relinquuntur suis cupiditatibus, tunc sunt sicut ferae, et nihil plus cupiunt quam dominari, et quoscumque qui non favent perdere, hoc jucundissimum vitae eorum (x)est; nam quantum quis semet amat, tantum alios qui non favent odio habet; et quantum quisque in odio est, tantum {7}est in jucundo perdendi; sed in mundo hoc occultatur.(n) @1 salutis$ @2 After animas$ @3 i timor$ @4 i, nam socii mali nihil potius cupiunt quam punire$ @5 d sed i solum$ @6 in altera vita$ @7 After jucundo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church