7298. `Et projecerunt quisque baculum suum, et facti in serpentes aqueos': quod significet potentiam ex ordine quod hebetes facti quoad apperceptionem veri, constat ex significatione `projicere baculum' quod sit ostensio potentiae, {1}de qua n. 7292; et ex significatione `serpentum aqueorum' quod sint falsa ex fallaciis, de qua n. 7293, hic hebetudo quoad apperceptionem veri, nam sicut fallaciae faciunt ut vera non appercipiantur, ita quoque hebetudo inducta; talis hebetudo etiam inducitur a magis in altera vita, et hoc per abusum et perversionem ordinis, sciunt enim {2} auferre influxum e caelo, quo ablato fit hebetudo quoad apperceptionem veri; et quoque sciunt fallacias inducere et sistere illas in luce sicut in luce veri, et {3}simul tunc obscurare ipsa vera {4}; sciunt etiam persuasivum injicere, et sic hebetare apperceptionem veri; praeter per alios modos; quando hebetudo est, {5} apparent falsa {6}ut vera, {7}quae significantur per praestigias et incantationes; ex his patet quomodo magi simile ad apparentiam sistere possunt. 2 Praeterea sciendum quod secundum leges ordinis sit {8}quod nemo persuaderi momento de vero debeat, hoc est, {9}quod verum momento ita confirmetur ut non sit relicta aliqua dubitatio; causa est quia verum quod ita imprimitur fit verum persuasivum, et est absque ulla extensione et quoque absque ulla cedentia; tale verum repraesentatur in altera vita sicut durum, et sicut tale quod non admittit in se bonum ut fiat applicabile; inde est ut primum per experientiam manifestam sistitur in altera vita aliquod verum coram bonis spiritibus, quod mox dein sistatur aliquod oppositum quod facit dubium; {10}ita datur illis cogitare et expendere num ita sit, et colligere rationes, et sic inducere verum illud rationaliter in mentem suam; {10}ex eo fit extensio visui {11}spirituali quoad verum illud, {12} usque etiam ad opposita; inde videt et percipit intellectu omne quale veri, et inde potest admittere {13}e caelo influxum secundum status rerum, nam vera varias formas accipiunt secundum circumstantias; haec quoque causa est quod licuerit magis simile facere, ac quod fecit Aharon; nam sic apud filios Israelis miraculum {14} in dubium num Divinum esset, missum est, et per id illis data est copia cogitandi et expendendi, num {15}fuerit Divinum, et tandem se confirmandi quod {16}fuerit. @1 ut supra$ @2 i magici$ @3 interea$ @4 i illas discutientia$ @5 i tunc$ @6 sicut$ @7 quod significatur per praestigia$ @8 ut$ @9 ita confirmari de illo ut sit absque ulla dubitatione$ @10 inde$ @11 intellectuali$ @12 i et sic idea veri circumcirca effundit,$ @13 After influxum$ @14 i Divinum$ @15 Divinum sit$ @16 sit$