730. Quod per 'quadraginta dies et noctes' significetur duratio tentationis, constat manifeste ex Verbo Domini: quod 'quadraginta' significent durationem tentationis, inde venit quod Dominus Se passus sit tentari per quadraginta dies, ut constat apud Matth. iv 1, 2; Luc. iv 2; Marc. i 13, et quia omnia et singula quae instituta in Ecclesia Judaica et ceteris Ecclesiis repraesentativis ante Adventum Domini, fuerunt typi Ipsius, ita quoque 'quadraginta dies et noctes,' quod repraesentarent et significarent in genere omnem tentationem, in specie durationem quamcumque tentationis: et quia cum homo in tentatione est, est in vastatione omnium quae sunt proprii et quae sunt corporea, nam propria et corporea moritura sunt et quidem per pugnas et tentationes, antequam renascitur novus seu fit spiritualis et caelestis, ideo etiam 'quadraginta dies et noctes' significant quoque durationem vastationis; hic similiter, ubi tam de tentatione hominis novae Ecclesiae Noahus dictae, quam de devastatione antediluvianorum agitur: quod 'quadraginta' significent tam tentationis quam vastationis durationem, tam majorem, quam minorem, constat apud Ezechielem, Jacebis super latere tuo dextro, et portabis iniquitatem domus Jehudae quadraginta dies, singulos dies pro singulis annis dedi illud tibi, iv 6;
ibi pro duratione vastationis Ecclesiae Judaicae, tum quoque pro repraesentatione tentationis Domini, nam dicitur quod 'portaret iniquitatem domus Jehudae': apud eundem, Dabo terram Aegypti vastitates, vastitatem desolationis, non transibit per eam pes hominis, et pes bestiae non transibit per eam, et non habitabitur quadraginta annis. Et dabo terram Aegypti desolationem in medio terrarum desolationis,...et urbes ejus in medio urbium devastatarum erunt solitudo quadraginta annis, xxix [10,] 11, 12;
ibi quoque pro duratione vastationis et desolationis; ubi in sensu interno nusquam significantur quadraginta anni, sed tantum desolatio fidei in genere, sive intra minus sive majus tempus: apud Johannem, Atrium quod {1}extra Templum, ejice foras ut illud non metiaris, quia datum est gentibus, quae civitatem sanctam conculcabunt mensibus quadraginta duobus, Apoc. xi {x}2;
et apud eundem, Datum est bestiae os loquens magna et blasphemias, dataque ei potestas faciendi menses quadraginta duos, Apoc. xiii 5;
ubi pro duratione vastationis; nusquam enim tempus quadraginta duorum mensium intelligitur, ut quisque scire potest: sed hic dicitur 'quadraginta duo' quod idem est cum quadraginta; quod inde trahit originem quia 'dies septem' significant finem vastationis et principium novum, 'sex' autem significant laborem ex sex diebus laboris aut pugnae, quare multiplicati sunt septem per sex, inde numerus exsurgit 'quadraginta duo' significans durationem vastationis et durationem tentationis seu laborem et pugnam hominis regenerandi, in qua sanctum; sed numerus rotundus quadraginta pro non rotundo quadraginta duo assumptus est, ut constat ex illis locis Apocalypseos. Quod populus Israeliticus per quadraginta annos circumductus fuisset in deserto antequam introducti in terram Canaanem, repraesentabat et significabat similiter durationem tentationis, tum quoque durationem vastationis; durationem tentationis per id quod postea introducti in terram sanctam; durationem vastationis per id quod omnes qui supra viginti annos exiverunt Aegypto, in deserto mortui sint praeter Josuam et Chalebum: sunt tentationes quae intelliguntur per illa contra qua toties murmurarunt; et sunt vastationes quod toties illis plagae e interitus: quod significent tentationes et vastationes, ibi, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; de quibus ita apud Mosen, Recorderis omnis viae, quam duxit te Jehovah Deus tuus his quadraginta annis in deserto propter ad affligendum te, ac tentandum te, ad sciendum quid in corde tuo, an serves praecepta Ipsius, annon, Deut. viii 2, 3, 16. Quod 'Moses fuerit quadraginta dies et quadraginta noctes super monte Sinai' similiter significat durationem tentationis, seu tentationem Domini, ut constat apud illum, In monte Sinai fuit quadraginta dies et quadraginta noctes non edens panem, non bibens aquam, supplicans pro populo ne perderetur, Deut. ix 9, 11, 18, 25 ad f.; x 11 [A.V. 10]; Num. xiv 33, 34, 35; xxxii 8-14. Quod per 'quadraginta dies' significetur duratio tentationis, causa est, ut dictum, quod Dominus Se passus tentari a diabolo quadraginta diebus; quare cum omnia erant repraesentativa Domini, cum idea tentationis fuit apud angelos, idea illa in mundo spirituum repraesentata fuit per talia quae in mundo, sicut fit cum omnibus ideis angelicis dum labuntur in mundum spirituum, quod sistantur repraesentative; ita per quadraginta, quia Dominus tentaretur quadraginta diebus; idem est apud Dominum, et inde in caelo angelico, quod venturum, aut quod praesens; quod venturum est praesens, seu quod fiet hoc factum; inde repraesentatio tentationum ut et vastationum per quadraginta in Ecclesia repraesentativa: sed haec nondum satis comprehendi possunt, quia nescitur influxus caeli angelici in mundum spirituum et quod talis. @1 has intra, as also Sch., but S. corrects the latter in his copy, and in A.E. and A.R. has extra, which the Internal sense demands.$