7301. `Et non {1}audivit ad illos': quod significet quod qui in malis ex falsis non reciperent, constat ex illis supra n. 7224, 7275; per `Pharaonem' enim, de quo hic dicitur quod `non {1}audivit,' repraesentantur illi qui in falsis sunt et infestant, et quatenus infestant, in malo sunt ex falsis, nam infestatio est ex malo, et fit per falsa. @1 audiet$