734. In praecedentibus actum est de intellectualibus veris quibus homo Ecclesiae Noahus dictae a Domino instructus fuit antequam regeneraretur, cap. praec. vers. 13 ad f.; et dein de voluntariis bonis quibus etiam a Domino donatus, in hoc cap. a vers. 1 ad 5; ubi quia de utrisque agitur, apparet sicut repetitio. Nunc autem agitur de tentatione ejus, et quidem hic de primo statu et sic de incohamento tentationis, a vers. 6 ad 11; et quod quisque videre potest, iterum occurrit repetitio; nam in hoc versu dicitur quod 'Noah fuit filius sexcentorum annorum, cum factum diluvium super terra', sed in vers. 11, quod 'in anno sexcentesimo vitae ejus, mense secundo, et decimo septimo die': pariter vers. seq. 7, quod 'intraverit Noahus in arcana cum filiis et uxoribus,' similiter vers. seq. 13; tum quod 'bestiae intrarunt in arcam ad Noahum,' vers. 8, 9, similiter etiam vers. 14-16; ex quibus constat quod hic similiter sit repetitio priorum: qui in solo sensu litterae manet, non potest aliter scire quam quod sit quoddam historicum ita repetitum; sed hic sicut alibi nusquam aliqua vocula est quae superflua et inanis, quia est Verbum Domini; proinde non aliqua significet alia; et quidem hic, sicut prius, quod sit tentatio prima, quae est quoad ejus intellectualia, et dein ejus tentatio quoad voluntaria: quae tentationes apud regenerandum succedunt; nam aliud prorsus est tentari quoad intellectualia, et aliud tentari quoad voluntaria; tentatio quoad intellectualia levis est, at tentatio quoad voluntaria est gravis.