Arcana Coelestia (Potts) n. 7356

Previous Number Next Number See English 

7356. `Et in clibanos tuos, et in mactras tuas': quod significet in jucunda cupiditatum, constat ex significatione `clibanorum' quod quia sunt illa in quibus conficitur panis, sint bona exteriora, et bona exteriora sunt illa quae in naturali sunt, et communiter vocantur jucunda; nam bona interiora, quae sunt amorum et inde affectionum, cum influunt in naturale, sentiuntur ibi ut jucunda; haec significantur per `clibanos' in (t)bono sensu; at in opposito, ut hic, per `clibanos' significantur jucunda cupiditatum, hoc est, jucunda ex amoribus inferni, qui amores sunt amores sui et mundi; et ex significatione `mactrarum' quod quoque sint jucunda cupiditatum in naturali, sed adhuc exteriora, quia mactrae sunt vasa in quibus massa pro pane praeparatur. (m)Per quod ratiocinia intrabunt in jucunda cupiditatum, intelligitur quod jucundum vitae eorum erit ratiocinari ex falsis, ac ita fallere et seducere alios; malis etiam inter jucundiora est falsa spargere, (t)illa confirmare, {1} vera subsannare, imprimis alios seducere.(n) 2 Quod `clibanus' sit jucundum affectionum quae sunt charitatis et fidei, et in opposito sensu jucundum cupiditatum quae sunt amoris sui et mundi, patet apud Hoscheam, Omnes adulterantes, sicut clibanus accensus a pistore, cessat excitator a subigendo massam ejus; quando (x)convertunt sicut clibanus animum in insidiari suo, tota nocte dormitans pistor eorum, mane ille ardens, sicut ignis flammae; omnes incalescunt sicut clibanus, et (x)comedunt judices suos, omnes reges (x)eorum cadunt, vii 4, 6, 7;

`clibanus' pro jucundo cupiditatum, quae sunt malorum; `ardere, incalescere, ignis flammae' pro ipsis cupiditatibus; quod `ignis' sit cupiditas mali, videatur n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, (x)7324 fin.; (m)`comedunt judices suos, omnes reges cadunt' pro quod pereant bona et vera; quisque videre potest quod absque sensu interno, qui talis, non sciri possit quid sit `omnes adulterantes sicut clibanus accensus a pistore,' `omnes {2}incalescunt sicut clibanus, {3} comedunt judices,' et `reges cadunt.'(n) 3 `Clibanus' in bono sensu apud Esaiam, Dictum Jehovae, Cui focus in Zione, et clibanus Ipsi in Hierosolyma, xxxi 9;

`Zion' pro Ecclesia caelesti, ita pro bono amoris quod est illius Ecclesiae, `Hierosolyma' pro Ecclesia spirituali, ita pro bono illius amoris quod est bonum charitatis et inde fidei, hic `clibanus' pro jucundo interiore affectionum boni et veri; `clibanus' id {4}significat quia panis qui in clibano {5}conficitur {4}significat bonum amoris caelestis et spiritualis; quod panis id significet, videatur n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915; et quia inde significatio `clibani,' idcirco {6} panis qui confectus pro sacrificiis, et vocabatur minhah, (c)ea quae conficiebatur in clibano, distinguebatur a minha quae conficiebatur in {7}sartagine, et a minha quae conficiebatur in cacabo, Lev. ii 4, 5, 7; erant diversitates boni amoris quae per illas {8}significabantur. @1 i et$ @2 incalescent$ @3 i et$ @4 significabat$ @5 conficiebatur$ @6 i minchah quae erat$ @7 farragine AI; possibly S misread Sch$ @8 significabatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church