Arcana Coelestia (Potts) n. 7358

Previous Number Next Number See English 

7358. De Incolis et Spiritibus Planetae Martis

Planeta Martis apparet in idea spirituum et angelorum sicut ceterae planetae, in suo loco constanter, et quidem ad sinistrum antrorsum ad aliquam distantiam in plano pectoris; et sic extra sphaeram ubi sunt spiritus nostrae telluris. Spiritus unius telluris separati sunt a spiritibus alius telluris, ex causa quia spiritus cujusvis telluris referunt aliquam peculiarem provinciam in Maximo Homine, ac inde in alio et diverso statu sunt; et diversitas status facit ut a se mutuo vel ad dextrum vel ad sinistrum, ad distantiam majorem vel minorem, separati appareant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church