Arcana Coelestia (Potts) n. 7363

Previous Number Next Number See English 

7363. Locuti sunt mecum de vita incolarum in tellure sua, quod non sub imperiis sint, sed quod distincti in societates majores et minores, et quod ibi sibi consocient tales qui conveniunt animis; et quod hoc sciant ilico ex facie et loquela; quodque {1}id illos raro fallat; sunt tunc ilico amici; at ceteros non aversantur, nam nulla aversatio est, minus odium. Dicebant quoque quod consociationes (c)illorum sint jucundae et quod inter se loquantur de iis rebus quae in societatibus fiunt, imprimis quae in caelo; nam plures illorum communicationem manifestam habent cum angelis qui in caelo. Credibile etiam est, quia tales sunt, ac ita consociati, quod societates illorum simul sumptae per tellurem illam repraesentent societatem communem angelicam, nam societates ibi omnes variae sunt, sed Dominus conjungit omnes per caelestem formam ut unum sint; unum enim {2}fit ex variis in formam convenienter dispositis. @1 hoc$ @2 nusquam existit ex pluribus, unis seu iisdem, sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church