7381. `Dic ad Aharonem': quod significet influxum legis internae in legem externam, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit lex Divina, de qua n. (x)6723, 6752; et ex repraesentatione `Aharonis' quod sit doctrina boni et veri, de qua n. 6998, 7089; doctrina boni et veri, quam Aharon repraesentat, non aliud est quam lex externa existens a lege interna, hoc est, per legem internam a Divino; et ex significatione `dicere' quod sit influxus, ut n. 6152, 6291, 7291; quod `dicere' hic sit influxus, est quia Moscheh diceret ad Aharonem, et Moscheh est lex interna, et Aharon {1} externa, {2}et influxus a Divino fit per internum in externum; lex interna est ipsum verum Divinum quale est in caelo, {3}et lex externa est verum Divinum quale est in terra; ita lex interna est verum accommodatum angelis, et lex externa est verum accommodatum hominibus. 2 {4}Quia lex interna, quam Moscheh repraesentat, est verum accommodatum angelis, et lex externa, quam Aharon repraesentat, est verum accommodatum hominibus, de illis licet hic aliquid dicere: verum accommodatum angelis est quoad maximam partem hominibus incomprehensibile; hoc constat ex eo quod talia in caelo videantur et dicantur quae oculus nusquam viderat, nec auris usquam audiverat; causa est quia illa quae apud angelos dicuntur sunt spiritualia, quae abstracta sunt a naturalibus, {5} consequenter remota ab ideis et vocibus loquelae humanae; homo enim ideas suas formaverat ex illis quae in natura sunt, et quidem in natura crassiore, hoc est, ab illis quae in mundo et super terra viderat, (c)et sensu tetigerat, quae materialia sunt; {6}ideae cogitationis interioris apud hominem tametsi supra materialia {7}sunt, usque in materialibus terminantur, et ubi {8}terminantur, ibi {9}apparent esse, {10}inde percipit quid cogitat; inde patet quomodo se habet cum vero fidei et quale est, quod cadit in cogitationem {11} hominis, {12}et quod vocatur lex externa, et repraesentatur per Aharonem; illustretur hoc exemplo: homo nequaquam (t)cogitare 3 potest absque idea temporis et spatii haec idea adhaeret paene singulis quae homo cogitat; si idea ex tempore et spatio auferretur homini, non sciret quid cogitat, {13}vix num cogitet; ast ideis angelorum nihil ex tempore et spatio inest sed loco illorum sunt status; causa est quia mundus naturalis se distinguit a mundo spirituali per tempus et spatium; quod tempus et spatium sit in mundo naturali, et pro illis status in mundo spirituali, est quia in mundo naturali apparet sol per apparentes circumvolutiones {14} facere dies et annos, ac distinguere dies in quattuor tempora, in noctem, mane, meridiem, et vesperam, (c)et {15}annos quoque in quattuor tempora, in hiemem, ver, aestatem, et autumnum, et hoc quoque per variationes lucis (c)et umbrae, tum caloris et frigoris; inde ideae temporis et ejus variationum; ideae spatii existunt ex mensuratione per tempora, quare ubi unum est, ibi est alterum; at in mundo spirituali, Sol caeli {16}, unde lux spiritualis 4 et calor spiritualis, non circumgyrationes et circumvolutiones facit, ac inde ideas temporis et spatii inducit;{17} lux quae ex Sole illo est verum Divinum, et calor qui ex Sole illo est bonum Divinum; ex his existunt {18}ideae statuum apud angelos, status intelligentiae et fidei a vero Divino, (c)ac status sapientiae et amoris a bono Divino; variationes horum statuum apud angelos sunt quibus correspondent in mundo status lucis et umbrae, tum caloris et frigoris, (m)quae sunt solis cum tempora facit, et spatia mensurat.(n) Ex hoc exemplo (t)constare aliquatenus potest quale est verum internum seu verum accommodatum angelis, quod lex interna vocatur, et quale est verum externum seu verum accommodatum hominibus, quod lex externa dicitur; tum unde est quod quae angeli apud se loquuntur homini sint incomprehensibilia et quoque ineffabilia. @1 i lex$ @2 et communicatio a Divino fit per influxum per legem internam in legem externam$ @3 at$ @4 (m)quomodo se habet cum vero accommodato angelis, et cum vero accommodato hominibus, hic, quia ansa datur, dicendum est(n)$ @5 i et$ @6 interior ejus cogitatio$ @7 est, usque in talibus terminatur$ @8 terminatur$ @9 apparet$ @10 et sic inde agnoscit quid sit, ipsum verum$ @11 i talem$ @12 est$ @13 et vix num cogitat$ @14 i suas$ @15 annum$ @16 i ibi$ @17 i et$ @18 status$