Arcana Coelestia (Potts) n. 739

Previous Number Next Number See English 

739. Quod per 'diluvium aquarum' significetur tentationis incohamentum, inde constat quod hic de tentatione quoad intellectualia agatur, quae tentatio praecedit et levis est, ut dictum; quare appellatur 'diluvium aquarum,' non simpliciter diluvium, ut seq. vers. 17; 'aquae' enim imprimis significant spiritualia hominis, intellectualia fidei, tum illis opposita, seu falsa, ut permultis a Verbo confirmari potest. Quod diluvium aquarum seu inundatio significet tentationem constat ab illis quae in praemissis hujus capitis ostensa sunt, tum quoque apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Faciam perrumpere spiritum procellarum in excandescentia Mea; et imber inundans in ira Mea fiet, et lapides grandinis in fervore, ad consummationem, ut destruam parietem, quem incrustatis inepto, xiii 11, 13, 14;

ubi 'spiritus procellarum, et imber inundans' pro desolatione falsi; 'paries incrustatus inepto' pro ficto apparente sicut verum: apud Esaiam, Jehovah Deus protectio ab inundatione, umbraculum ab aestu, nam spiritus violentorum sicut inundatio parietis, xxv 4;

ibi 'inundatio' pro tentatione quoad intellectualia, et distinguitur a tentatione quoad voluntaria, quae vocatur 'aestus': apud eundem, Ecce validus et robustus Domino, sicut inundatio grandinis, procella excisionis, sicut inundatio aquarum validarum superinundantium, xxviii 2;

ibi gradus tentationis descripti: apud eundem, Cum transieris per aquas, tecum Ego, et per flumina, non inundabunt te; cum iveris per ignem, non adureris, et flamma non comburet te, xliii 2;

ubi 'aquae et flumina' pro falsis et phantasiis, 'ignis et flamma' pro malis et cupiditatibus: apud Davidem, Super hoc precabitur omnis sanctus ad Te tempore inveniendi; unde in inundatione aquarum multarum ad illum non pertingent; tu latibulum mihi, ab angustia servabis me, Ps. xxxii 6, 7;

ubi 'inundatio aquarum' pro tentatione; quae etiam appellatur diluvium: apud eundem, Jehovah ad diluvium sedet; et sedet Jehovah Rex in aeternum, Ps. xxix 10. Ex his et a praemissis ante hoc caput, patet quod 'diluvium seu inundatio aquarum' nihil aliud significet quam tentationes et vastationes, tametsi historice, secundum morem antiquissimorum, descriptum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church