Arcana Coelestia (Potts) n. 7433

Previous Number Next Number See English 

7433. Vers. 16-20. Et dixit Jehovah ad Moschen, Surge mane in matutino, et consistas coram Pharaone, ecce egreditur ad aquas, et dicas ad illum, Ita dicit Jehovah, Mitte populum Meum, et serviant Mihi. Quia si haud tu dimittis populum Meum, ecce Ego immitto in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, volatile noxium; et implebuntur domus Aegyptiorum volatili noxio, et etiam terra super qua illa. Et distinguam in die illo terram Goschen, super qua populus Meus stat, ut non esse ibi volatile noxium, propterea ut scias quod Ego Jehovah in medio terrae. Et ponam redemptionem inter populum Meum et inter populum tuum; ad cras erit signum hoc. Et fecit Jehovah ita, et venit volatile noxium grave domum Pharaonis, et domum servorum illius, et in omnem terram Aegypti; perdebatur terra a coram volatili noxio. `Et dixit Jehovah ad Moschen' significat iterum instructionem: `Surge mane in matutino' significat elevationem ad potentiae signum adhuc majus: `et consistas coram Pharaone' significat apparentiam Divini illis qui in malis: `ecce egreditur ad aquas' significat quod ex malis illis iterum cogitent falsa: `et dicas ad illum, Ita dicit Jehovah' significat mandatum: `Mitte populum Meum, {1}et serviant Mihi significat ut relinquant qui ab Ecclesia spirituali, ut colant Deum suum in libero: `quia si haud tu dimittis populum Meum' significat si non relinquerent: `ecce Ego immitto in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, volatile noxium' significat quod illis falsum malevolum in omnibus et singulis: `et implebuntur domus Aegyptiorum volatili noxio, et etiam terra super qua illa' significat quod falsa malevolentiae occupabunt omnia mentis naturalis: `et distinguam in die illo terram Goschen, super qua populus Meus stat, ut non esse ibi volatile noxium' significat quod non infestare poterunt per falsa malevolentiae illos qui ab Ecclesia spirituali, tamtesi prope illos {2}sunt: `propterea ut scias quod Ego Jehovah in medio terrae' significat apperceptionem inde, quod Dominus solus Deus Ecclesiae: `et ponam redemptionem inter populum Meum et inter populum tuum' significat liberationem illorum qui ab Ecclesia spirituali ab illis qui in infernis prope: `et cras erit signum hoc' significat manifestationem potentiae Divinae inde in perpetuum: `et fecit Jehovah ita' significat ut dictum ita factum: `et venit volatile noxium grave domum Pharaonis, et domum servorum illius, et in omnem terram Aegypti' significat quod falsa malevola ex undique apud illos erumperent: `et perdebatur terra a coram volatili noxio' significat quod corrumperetur mens naturalis quoad verum. @1 ut I cp n. 7439$ @2 erunt I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church