Arcana Coelestia (Potts) n. 7456

Previous Number Next Number See English 

7456. `Nonne lapidabunt nos?': quod significet quod sic vera fidei, quae cultus, exstinguerent, constat ex significatione `lapidare' quod sit exstinguere et delere falsa, at in opposito sensu quando a malis, quod sit exstinguere et delere vera quae fidei; (m)si {1} taetra et spurca infernalia, de quibus supra n. 7454, influerent apud illos qui in sancto cultus sunt, quod sanctum cultus exstingueretur; {2}causa est quia homo cum in sancto cultus est, detinetur a talibus, et qui in bono fidei et vitae sunt elevantur a sensuali ubi talia; at cum objecta talia influunt, tunc excitantur spurca quae in sensuali, a quibus homo, cum in sancto cultus est, ut dictum, detinetur, et qui in bono sunt elevantur, inde exstinguitur sanctum cultus; hoc etiam patere potest ab experientia, cum enim objectum spurcum apparet et non removetur, cum homo est in cultu Divino, perit et exstinguitur tam diu cultus; haec sunt quae intelliguntur per quod illi qui in falsis ex malis, si in propinquitate essent, vera fidei quae cultus exstinguerent.(n) 2 {3}Quod significationem lapidare attinet, sciendum quod fuerint binae poenae mortis apud Israelitas et Judaeos, apud quos Ecclesiae repraesentativum institutum fuerat, una poena mortis erat lapidatio, altera erat suspensio super ligno; lapidatio erat si quis destruere vellet vera cultus quae mandata fuerunt {4}, et suspensio {5} si quis destruere vellet bonum {6} vitae; quod illi lapidarentur qui destruere vellent vera quae cultus, erat quia lapis significabat verum, et in opposito sensu falsum, n. 643, 1298, 3720, 6426; et quod illi suspenderentur super ligno qui destruere vellent bonum quod vitae, erat quia lignum significabat bonum, (c)et in opposito sensu malum cupiditatum, n. 643, 2784, 2812, 3720. 3 Quod lapidationis poena fuerit si quis {7}destrueret vera quae cultus, patet ex his locis: apud Ezechielem, Tandem ascendere facient super te coetum, et lapidabunt te lapide, et dissecabunt te gladiis suis, xvi 40;

ibi de Hierosolyma perversa, et de destructione veri fidei per falsa; inde dicitur quod `lapidabunt lapide,' et quoque quod `dissecabunt gladiis,' `gladius' enim significat verum pugnans et destruens falsum, et in opposito sensu falsum pugnans (c)ac destruens {8}verum, n. 2799, 4 4499, 6353, 7102 similiter alibi apud eundem, Ascendere fac contra illas coetum, ut lapident illas lapide coetus, et discindant illas gladiis suis, xxiii [46,] 47;

ibi de Hierosolyma et Samaria, per quas significatur Ecclesia, per Hierosolymam Ecclesia caelestis spiritualis, per Samariam Ecclesia spiritualis, et in capite illo describitur quomodo in illis destructa 5 {9}sunt bona et vera fidei: apud Moschen, Si quando cornu ferierit bos virum aut mulierem, ut moriatur, lapidando lapidabitur bos, Exod. xxi 28;

`ferire cornu virum aut mulierem' significat falsum pugnans et destruens verum et bonum, `cornu' enim est falsum pugnans et quoque potentia falsi, n. 2832; per `virum et feminam' significatur in Verbo verum et bonum; inde patet quis sensus internus illius 6 mandati est, et quae causa quod `bos lapidaretur': apud eundem, Blasphemans nomen Jehovae occidendo occidetur, lapidando lapidabunt illum omnis contio, Lev. xxiv 16;

`blasphemare nomen Jehovae' significat per falsa malevola violentiam inferre veris et bonis quae cultus; quod `nomen Jehovae' (x)sit omne in uno complexu per quod Jehovah colitur, videatur n. 2724, 3006, ita quod sit omne fidei et charitatis, n. 6674; inde quoque filius mulieris Israelitidis, qui {10}blasphemabat nomen Jehovae, educebatur extra castra et lapidabatur, Lev. xxiv 11, 14, 23. Etiam jussum fuit ut qui servirent aliis diis lapidarentur, Deut. (x)xvii 3, 5: tum qui incitarent ad serviendum aliis diis, Deut. xiii 7-11; per `servire aliis diis' significatur cultus {11} profanus per quem {12}verus cultus exstinguitur. 7 Quod puella maritata, si non inventae virginitates apud illam, lapidaretur, quia stultitiam fecit in Israele, scortando in domo patris sui, Deut. xxii 20, 21, erat quia per `scortationem' significabatur falsificatio veri, ita destructio ejus, n. 2466, 4865. Quod si cubuerit vir in urbe cum puella virgine desponsata viro, ambo lapidarentur, Deut. xxii 23, 24, erat ob eandem causam, nempe ob scortationem, nam scortatio spiritualis est falsificatio veri: apud Lucam, Concludebant apud seipsos, Si dicerent quod baptisma Johannis e caelo esset, diceret, Quare non credidistis illi? Si vero dicerent, Ex hominibus, omnis populus lapidaret illos, xx 5, 6;

hic quoque `lapidatio' dicitur quia contra verum. Quod Judaei vellent lapidare Jesum quia dixit quod priusquam Abraham fuit, Ipse esset, Joh. viii 58, 59, erat quia gens illa credebat id falsum esse. Similiter quod lapidare vellent Jesum, quia dixit quod Ipse et Pater Ipsius unum essent, Joh. x 30-33; hoc enim credebant esse blasphemiam, ut quoque ibi dicitur. Ex his nunc patet quid lapidatio et cur mandata, et quoque (m)quod poena lapidationis ab antiquis temporibus, {13}quia in Aegypto, fuerit derivata a repraesentativis Ecclesiae Antiquae.(n) @1 i enim$ @2 exularent enim illa sensuali, a quo sic elevari (sentence apparently unfinished)$ @3 Fuerunt$ @4 i per Moschen$ @5 i erat$ @6 i quod$ @7 destruxerit$ @8 vera$ @9 fidei vera et bona$ @10 blasphemavit$ @11 i falsus et$ @12 vera cultus exstinguuntur, per Deos enim in Verbo significantur vera, et in opposito sensu falsa, n. 4295, 4402, 4402 f., 4544, 7010, 7268$ @13 in Ecclesia repraesentativa fuerit recepta, et quod fuerit pro illis qui vera cultus violabant, inde est quod in Aegypto fuit etiam pro illis qui alium deum colebant, et quidem cultum quem aversarentur, et hic sacrificia, quae abominati sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church