Arcana Coelestia (Potts) n. 7465

Previous Number Next Number See English 

7465. (x) `Et removeat volatile noxium a Pharaone, a servis illius, et a populo illius': quod significet ut finis sit illius status quoad falsa malevolentiae, constat ex significatione `volatilis noxii' quod sint falsa malevolentiae, de qua n. 7441; a repraesentatione `Pharaonis' quod sint qui in falsis e malis ac infestant, de qua prius; et ex significatione `servorum ejus et populi ejus' quod sint omnes et singuli, de qua n. 7396, 7441; removere falsa illa malevolentiae ab omnibus et singulis qui infestant est finem imponere huic statui. Sciendum est quod unumquodvis miraculum in Aegypto factum significet peculiarem statum in quem veniunt illi qui in falsis sunt ac infestant in altera vita; sunt decem status in quos successive veniunt, antequam prorsus exuuntur omni vero, ita antequam in infernum conjiciuntur; qui enim in scientia fidei sunt, {1}at in malo vitae, illi post mortem non statim feruntur in infernum, sed successive; convincuntur {2} primum quod in {3}malo sint, et postea aufertur illis scientia {4} fidei, et tandem relinquuntur malo vitae suae; hoc fit per plures status successivos; hi status sunt qui describuntur per miracula facta in Aegypto, proinde per mala quae Aegyptiis evenerunt antequam immersi sunt mari Suph; haec arcana non sciri possunt {5}absque revelatione; angelis inter notiora sunt. @1 et$ @2 i enim$ @3 falso sint ex malo$ @4 i veri$ @5 nisi ex$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church