7493. Amores sui et mundi apud hominem incipiunt regnare quando is sui judicii et sui juris fit; tunc enim incipit homo ex se seu ex suo cogitare, et tunc incipit appropriare illa sibi; et hoc quo plus se confirmat quoad vitam in malo. Quantum homo appropriat sibi mala, tantum Dominus separat bonum innocentiae et charitatis quod homo in infantia et pueritia accepit, et postea per vices accipit; ac illa recondit in interioribus ejus; nam bonum innocentiae et bonum charitatis nullatenus una possunt esse cum malis amorum illorum; et Dominus non vult ut pereant.