7513. Et misit Pharao, et ecce non mortuum de pecore Israelis usque ad unum': quod significet quod id notum factum sit illis qui infestant, constat ex repraesentatione `Pharaonis' quod sint qui infestant, de qua supra n. 7498; quod illis notum factum sit, nempe quod nihil de bonis et veris fidei perierit apud illos qui ab Ecclesia spirituali {1}, (x)significatur per quod miserit et invenerit quod non quicquam mortuum sit de pecore Israelis, patet. @1 i sunt$