Arcana Coelestia (Potts) n. 7523

Previous Number Next Number See English 

7523. `Et erit super homine et super bestia'; quod significet quae ex malo interiore et exteriore, constat ex significatione `hominis' quod sit {1}affectio boni, et in opposito sensu cupiditas mali, similiter `bestia', sed cum nominatur `homo et bestia,' tunc per `hominem' significatur affectio seu cupiditas interior, et per `bestiam' exterior, de quibus videatur n. 7424; bonum interius et quoque malum interius, quae per `hominem' significantur sunt quae intentionis {2}seu finis sunt, nam intentio {3}seu finis intimum hominis est; bonum autem exterius et quoque malum exterius, quae per `bestiam' significantur, sunt quae cogitationis, et inde, cum nihil obstat, {4}actionis; quod exterius significetur per `bestiam,' est quia homo quoad externum seu naturalem suum hominem non est nisi {2}quam bestia, similibus {5}enim cupiditatibus et quoque voluptatibus, ut et appetitibus et sensibus, gaudet; {6}et quod interius significetur per `hominem,' est quia homo quoad internum seu spiritualem hominem est homo, ibi gaudet affectionibus boni et veri, talibus quae sunt apud angelos in caelo, (x)et quia per illum regit naturalem seu animalem suum {7}hominem, qui bestia est; quod `bestia' sit {8}affectio boni, et in opposito sensu {9}cupiditas mali, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198. 2 Illa sunt quae significantur per `hominem et bestiam' etiam in sequentibus locis: apud Jeremiam, Ira Mea et excandescentia Mea effusa est super locum hunc, super hominem et super bestiam, {10} vii 20:

apud eundem, Percutiam habitatores urbis hujus, et hominem et bestiam, peste magna morientur, xxi 6:

apud eundem, Ponet terram ejus in desolationem, ut non habitans in ea, ab homine usque ad bestiam se dimoverunt, abiverunt, l 3:

apud Ezechielem, Quando terra peccaverit Mihi, praevaricando praevaricationem, exscindam ex ea hominem et bestiam, xiv 13, 19, 21:

apud eundem, Extendam manum Meam super Edomum, et exscindam ex ea hominem et bestiam, et dabo illam vastitatem, xxv 13:

apud Zephaniam, Consumam hominem et bestiam, consumam avem caelorum, et pisces maris, et offendicula cum impiis, et exscindam hominem a superficiebus terrae, i 3. 3 `Homo et bestia' pro bono interiore et exteriore in sequentibus locis: apud Jeremiam, Ego feci terram, hominem et bestiam per virtutem Meam magnam, xxvii 5:

apud eundem, Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus seminabo domum Israelis et domum Jehudae, semine hominis et semine bestiae, xxxi 27:

apud eundem, Desolatio erit terra, ita ut non homo et bestia, xxxii 43:

apud eundem, In urbibus Jehudae, et in plateis Hierosolymae, (x)devastatis non homo et non habitator, et non bestia, xxxiii 10, li 62:

apud Davidem, Justitia Tua sicut montes Dei, (x)judicia Tua abyssus magna, hominem et bestiam servas, Jehovah, Ps. xxxvi (x)7 [A.V. 6]. Quia per `hominem et bestiam' illa significata sunt, idcirco Primogenita Aegyptiorum, tam hominum quam bestiarum, (11}mortua sunt, Exod. xii 29:

ac ideo {12}Sanctificata sunt primogenita, tam de homine quam de bestia, Num. xviii 15:

ac ideo quoque ex ritu sancto mandatum {13}est a rege Ninives, ut Tam homo quam bestia jejunarent, et quoque saccis operirentur, Jon. iii 7, 8. @1 bonum, et in opposito sensu malum, et ex significatione bestiae, quod sit affectio boni, et in opposito sensu cupiditas mali$ @2 et$ @3 aut$ @4 actus$ @5 ibi$ @6 at$ @7 hominis$ @8 affectiones$ @9 cupiditates$ @10 i Jerem.$ @11 occisa$ @12 sanctificati sunt Jehovae primogeniti$ @13 fuit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church