7553. `(x)Ecce' Ego facio pluere juxta tempus crastinum grandinem gravem valde': quod significet falsa destruentia omnia Ecclesiae apud illos, constat ex significatione `pluviae grandinis' quod sint falsa ex malo destruentia vera et bona fidei, ita quae sunt Ecclesiae; quod `pluvia grandinis' illa significet, est quia sicut lapides sunt, ac destruunt tam homines quam bestias, tum proventus agri, {1}et quoque quia frigora sunt; `pluvia' {2} in genere significat benedictionem, et in sensu opposito maledictionem, n. 2445; cum benedictionem, significat influxum et receptionem veri quod fidei et boni quod charitatis {3}, nam id est benedictio, cum autem maledictionem, significat falsum quod contra verum fidei est et malum quod contra bonum charitatis, nam haec sunt maledictio; `pluvia' autem `grandinis' in genere significat maledictionem quae est falsi ex malo, et quidem falsi ex malo contra vera et bona Ecclesiae. 2 Haec significat pluvia grandinis in sequentibus locis: apud Ezechielem, Disceptabo cum Gogo, peste et sanguine; et pluviam in undantem, et lapides grandinis, ignem et sulfur pluere faciam super illum, et super alas ejus, et super populos multos qui cum illo, xxxviii 22;
`Gogus' pro cultu externo separato ab interno, ita pro illis qui in externis ponunt omne cultus Divini, exstincta charitate; `lapides grandinis' pro falsis ex malo: apud eundem, 3 Sit manus Mea contra prophetas videntes vanitatem et divinantes mendacium; dic ad incrustantes ineptum, quod cadet; fiet pluvia inundans, qua vos lapides grandinis cadent, et ventus procellarum perrumpet, xiii 9, 11;
`prophetae videntes vanitatem et divinantes mendacium' pro illis qui docent mala et falsa; `incrustantes ineptum' pro quod falsa {4}fingant, et sicut verisimilia faciant; qui vocantur `lapides grandinis' a falsis; sed `grando' hic et in supra allegato loco in lingua originali 4 alia voce exprimitur quae significat grandinem magnam: apud Esaiam, Tunc audiri faciet Jehovah gloriam vocis Suae, et quietem brachium Ipsius videbit, in indignatione irae, et flamma ignis comedentis, dispersione et inundatione, et lapide grandinis, xxx 30, 31;
`lapis grandinis' pro vastatione veri per falsa: apud eundem, Ecce fortis et robustus est Dominus, sicut inundatio grandinis, procella caedis, sicut inundatio aquarum validarum inundantium dejiciet in terram manu; evertet grando refugium mendacii, et latibulum {5}aquarum inundabunt, (x)xxviii 2, 17;
`inundatio' pro immersione in falsa, et sic pro vastatione veri, n. 705, 739, 790, 5725, (x)6853; `inundatio grandinis' pro destructione veri per falsa: apud Davidem, Percussit grandine vitem illorum, et sycomora illorum grandine gravi; et conclusit grandini bestiam illorum, et pecora illorum prunis, misit in illos excandescentiam irae Suae, Ps. lxxviii 47-49:
5 apud eundem, Dedit pluvias illorum grandinem, ignem flammeum in terra illorum, et percussit vitem illorum et ficum illorum, et confregit arborem termini illorum, Ps. cv 32, 33;
`grando et pluvia {6}' pro vastatione veri et boni per falsa ex malo; `vitis' pro vero et bono Ecclesiae internae; `sycomora et ficus' pro {7}veris et bonis Ecclesiae externae: apud eundem, Qui dat nivem sicut lanam, pruinam sicut pulverem spargit, qui projicit grandinem Suam sicut bolos, coram frigore illius quis consistet? Ps. cxlvii 16, 17;
`grando' pro falsis ex malis: apud eundem, Posuit tenebras latibulum Suum, circuitus Suos tentorium Suum, tenebrae aquarum, nubes caelorum; a splendore ante Ipsum, nubes transiverunt, grandine et prunis ignis; tonavit in caelis Jehovah, et Altissimus dedit vocem Suam, grandinem et prunas ignis, ita ut miserit tela {8} et disperserit illos, Ps. xviii 12-15 [A.V. 11-14];
`grando' pro falsis ex malis quae vastant vera et bona {9}: apud 6 Johannem, Primus angelus clanxit, et facta est grando et Ignis mixtus sanguine, et cecidit super terram, ita ut tertia pars arborum combusta sit, et omne gramen viride exustum, Apoc. viii 7;
`grando' pro falsis ex malo; `ignis mixtus sanguine' pro malo cupiditatum {10}cum falsificatis veris; `arbores quae combustae' pro cognitionibus veri a malo cupiditatum deperditis; `gramen viride quod exustum pro scientificis veri similiter deperditis; quod `ignis' sit malum cupiditatum, videatur n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324; quod `sanguis' sit falsificatum verum, n. 4735, (x)6978, 7317, 7326; `arbores' quod sint cognitiones, n. 2722 fin., 2972 apud Joschuam, 7 Factum est, cum fugerent coram Israele illi in descensu Bethchoronis, quando Jehovah projecit super illos lapides magnos e caelis, usque ad Asekam, ut morerentur; plures qui mortui sunt lapidibus grandinis quam quos occiderunt filii Israelis gladio, x 11;
ibi de quinque regibus qui contra Gibeonem; per reges illos et per populum illorum repraesentati sunt qui in falsis ex malis, inde `lapidibus grandinis' mortui sunt; grandinis boli dicuntur lapides, quia `lapides' etiam significant falsa. (m)Ex his patet quid per `grandinem et pluviam grandinis' significatur, quod nempe falsa ex malis, et quia haec, etiam significatur vastatio veri et boni, nam per falsa ex malis fit illa vastatio.(n) @1 tum$ @2 i enim$ @3 i a Domino$ @4 quae fingunt$ @5 aquae$ @6 i grandinis$ @7 veris et bonis altered to vero et bono$ @8 i sua$ @9 i fidei$ @10 *** cum falsificato vero$