7560. `Et non colligetur domum': quod significet quod non reservatur, constat ex significatione `non colligi domum' quod sit non reservari, `domus' enim est mens interior naturalis ubi bonum {1}cum vero, tum quoque est mens rationalis, ac ita ipse homo, de qua n. 3538, 4973, 5023, 7353; inde `colligi domum' est colligi {2}intro et ibi recondi. Quod bonum et verum recondantur intus, et {3}ibi reserventur a Domino, etiam apud malos, est ut usque aliquid humani residuum sit; homo enim absque illis non est homo, {4}quae enim reconduntur et reservantur sunt bonum et verum; per haec communicatio est cum caelo; et quantum communicationis homo habet cum caelo, tantum est homo; est quidem communicatio malorum, {5}etiam qui in inferno sunt cum caelo, sed non aliqua conjunctio per bonum et verum, nam ilico ut bonum et verum defluunt e caelo, et veniunt in infernum, vertuntur illa in malum et falsum, inde actutum dirumpitur conjunctio; talis communicatio est; at per bonum et verum quae reconduntur et reservantur in interioribus est conjunctio; sed {6}vera et bona ibi apud malos non plus efficiunt quam ut possint ratiocinari et ex sensuali cogitare et inde loqui et sic confirmare falsum et defendere malum; plus non ex {7}bonis et veris apud illos reconditis et reservatis (x)emitti potest, nam si plus emitteretur, {8}perirent vera et bona, et sic nihil humani illis superesset. @1 et verum$ @2 intus$ @3 sic$ @4 id enim quod reconditur et reservatur est$ @5 After inferno$ @6 bona et vera illa$ @7 recondito illorum et reservato$ @8 periret verum et bonum$