7579. A quo fuit in gentem': quod significet a die quo facta sit ut admittere bonum et inde verum posset, nempe mens naturalis, constat ex significatione `gentis' quod sit bonum, de qua n. 1159, 1259, 1260, 1416, 1849, 4574, 6005; et quia de `terra Aegypti' hoc dicitur, per quam (x)significatur scientificum verum quod mentis naturalis, ideo quoque `gens' est verum quod ex bono; et a significatione `a quo fuit' quod sit a die quo facta {1}est. @1 sit, nempe ut admittere posset$