7586. Vers. 27-30. Et misit Pharao, et vocavit Moschen et Aharonem, et dixit ad illos, Peccavi vice hac, Jehovah justus, et ego et populus meus improbi. Supplicate ad Jehovam, et satis ab esse voces Dei et grando; et dimittam vos, et non addetis stare. Et dixit ad illum Moscheh, Sicut exire me urbe, expandam palmas meas ad Jehovam, voces cessabunt, et grando non erit amplius, propterea ut scias quod Jehovae terra. Et tu et servi tui, scio quod (x)nondum timeatis a facie Jehovae Dei. `Et misit Pharao, et vocavit Moschen et Aharonem' significat praesentiam legis Divinae: `et dixit ad illos' significat humiliationem: `Peccavi vice hac' significat separationem a vero et bono: `Jehovah justus, et ego et populus meus improbi' significat quod Divinum Bonum non sufferre potuerit malitiam infestantium, et quod inde hoc: `supplicate ad Jehovam' significat ut intercedant: `et satis ab esse voces et grando' significat si cessant falsa illa: `et dimittam vos, et non addetis stare' significat quod relinquerent illos, et non detinerentur amplius: `et dixit ad illum Moscheh' significat responsum: `Sicut exire me urbe' significat separationem: `expandam palmas meas ad Jehovam' significat intercessionem: `voces cessabunt, et grando non erit amplius' significat finem status illius: `propterea ut scias quod Jehovae terra' significat quod inde notum quod Dominus sit solus Deus Ecclesiae: `et tu et servi tui, scio quod nondum timeatis a facie Jehovae Dei' significat quod qui infestant nondum in timore sint pro Domino.