Arcana Coelestia (Potts) n. 7590

Previous Number Next Number See English 

7590. `Jehovah justus, et ego et populus meus improbi': quod significet quod Divinum Bonum non sufferre potuerit malitiam infestantium, et quod inde hoc, constat ex eo quod Jehovah sit Divinum Bonum, per `Jehovam' enim intelligitur Divinum Esse, quod est Divinum Bonum, et per `Deum' Divinum Existere, quod est Divinum Verum, de {1}qua n. 6905; `Jehovah justus' dicitur quia non sufferre potest malitiam infestantium; per `Pharaonem' enim et `populum ejus' significantur illi qui infestant; et per quod `improbi' sint malitia. @1 quo I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church