7597. `Voces cessabunt, et grando non erit amplius': quod significet finem status illius, constat ex significatione `vocum quae tonitruum' quod sint vera Divina malos devastantia, de qua n. 7573; {1} ex significatione `grandinis' quod sint falsa destruentia vera, de {2}qua n. 7553, 7574; et ex significatione `cessare, et non esse amplius' quod sit finis illorum, ita finis illius status; nam quaelibet plaga unum statum devastationis illorum qui infestant probos in altera vita significat. @1 i et$ @2 quibus mox supra, n. 7592$