Arcana Coelestia (Potts) n. 7599

Previous Number Next Number See English 

7599. `Et tu et servi tui, scio quod nondum timeatis a facie Jehovae Dei': quod significet quod qui infestant nondum in timore sint pro Domino, constat {1}a repraesentatione `Pharaonis et servorum illius' quod sint qui infestant, de qua prius; et ex significatione `timere a facie Jehovae' quod sit quod non timor pro Domino; quod Dominus sit `Jehovah' in Verbo, videatur ex locis mox supra n. 7598 citatis; `a facie Jehovae' dicitur quia per `faciem Jehovae' significatur misericordia, et inde pax et omne bonum, n. 222, 223, 5585; et in opposito sensu non misericordia, non pax et non bonum, n. 5585, 5592, 5816, 5823; quod non misericordia, non pax et non bonum, per `faciem Jehovae' {2}significentur, est quia mali avertunt se a Jehovah seu Domino, nam avertunt se a bono quod charitatis et a vero quod fidei, in quibus est Dominus; {3}et tunc a tergo illis sunt quae Domini sunt, et a facie quae illorum; et quae a tergo sunt, illa non vident, nec curant; inde omne malum, consequenter infelicitas et infernum homini. @1 ex significatione$ @2 significetur$ @3 et quia avertunt se ab illis, avertunt se a Domino et Illius misericordia; hoc intelligitur in Verbo ubi dicitur quod Jehovah avertat faciem, nam ita dicitur ex apparentia, apparet enim sicut Dominus removeat misericordiam, quando homo in infelicitate est, et magis cum in inferno, cum tamen ipse homo est qui se removet, et tunc se removet, cum a Domino, Ipsius regno, Ecclesia, a patria, et proximo intuitionem et affectionem amovet, et ad se inflectit; tunc ei a tergo sunt quae Domini sunt, et a facie quae illius sunt, et quae a tergo sunt, illa non videt nec curat; inde omne malum et inde infelicitas et infernum homini$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church