Arcana Coelestia (Potts) n. 7601

Previous Number Next Number See English 

7601. `Et linum': quod significet verum naturalis exterioris, constat ex significatione `lini' quod sit verum, sed verum naturalis exterioris, de qua sequitur; quod naturale sit exterius et interius, videatur n. 4570, 5118, 5497, 5649, consequenter quod verum et bonum {1}ibi sit interius et exterius, n. 3293, 3294; verum et bonum naturalis exterioris significantur per `linum et hordeum'; ac bonum et verum naturalis interioris per `triticum et zeam.' 2 In hoc et in sequenti versu agitur de veris et bonis quae destructa et vastata sunt, et de bonis et veris quae non destructa et vastata; ita de veris et bonis quae recondita et reservata sunt {2}ad usum, et quae non recondita et non reservata; nam apud malos, cum vastantur, hoc est, cum separantur a veris et bonis et relinquuntur suis malis et falsis, tunc {3}vastantur quoad illa vera et bona quae sunt in exteriore naturali, et adjuncta ibi falsis et malis; quod illa vera et bona spectent deorsum, ac ideo non reservari possint, videbitur infra n. 7604, 7607; at vera et bona interioris naturalis non vastantur sed introrsum magis perducuntur, et ibi reservantur ad usum; ac {4}tunc communicatio inter naturale interius et exterius in tantum clauditur ut non inde aliquid boni et veri influere possit in naturale exterius, nisi modo tale commune per quod ratiocinari possint, et argumenta connectere ad confirmanda falsa et mala. Bona et vera illa quae reservantur, in Verbo significantur per `reliquias,' de quibus videatur n. 468, 530, 560, 561, 576, 661, (x)798, 1738, 1906, 2284, 5135, 5342, 5344, 5897-5899, 6156, (x)7556. De his nunc agitur in binis his versibus, et significantur per quod `linum et hordeum percussum {5}sit, quia hordeum spica maturescens, et linum culmus,' et quod `triticum et zea non percussa {6}sint, quia abdita illa.' 3 Quod `linum' significet verum, est ex repraesentativis in caelo; in caelo, qui in vero naturalis sunt apparent induti albo, quod album apparet sicut ex lino; ipsum verum naturalis etiam ibi repraesentatur sicut contextura ex filis purioribus lini; fila illa instar (x)filorum sericorum apparent, splendida, pulchre translucentia, et mollia, {7}ac indumentum ex illis simile, si verum quod ita repraesentatur est ex bono; vicissim autem, fila illa quae instar lineorum non apparent translucentia, nec splendida, nec mollia, sed ut dura et fragilia, et usque alba, si verum quod ita repraesentatur non sit ex bono. 4 Ex his nunc constare potest quid significat quod angeli hominibus visi apparuerint in linteis, ut illi de quibus apud Johannem, Exiverunt septem angeli, habentes septem plagas, e templo, induti linteo albo et splendido, et circumcincti pectora cingulis aureis, Apoc. xv 6:

apud Danielem, Sustuli oculos meos, et vidi, et ecce vir unus indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, x 5:

apud Ezechielem, Ecce sex viri venientes a via portae superioris, et cuivis instrumentum dispersionis ejus in manu ejus; sed vir unus in medio illorum indutus linteis, et atramentarium scribae in lumbis ejus, ix 2;

de quo angelo ibi ulterius in eodem capite vers. 3, 4, et x 2-7 et apud eundem, de angelo qui mensus novum templum, cui filum lini et calamus mensurae in manu, xl [3,] seq.: etiam angeli visi in sepulcro Domini apparuerunt induti albo splendido et fulgurante, Matth. xxviii 3; Marc. xvi 5; Luc. xxiv 4; Joh. xx 11, 12.(n) 5 Quia `linum' significabat verum exterioris naturalis, et exterius naturale est quod investit interiora, idcirco illud verum est quod repraesentatum est per `lintea' quibus induti fuerunt angeli; et quoque per `vestes lini' quibus induebatur Aharon cum in sancto ministraret, de quibus apud Moschen, Cum Aharon intrat in Sanctum, tunicam lini sanctitatis induet, et balteo lini cinget se, et cidarim lini imponet sibi, vestes sanctitatis hae, Lev. (x)xvi [3,] 4:

similiter apud Ezechielem, Sacerdotes Levitae, filii Zadochi, quando intrabunt ad portas atrii interioris, vestes lini induent, nec ascendet super eos lana; quando ministrabunt in portis atrii interioris et introrsum, cidares lini erunt super capite illorum, femoralia lini erunt super lumbis illorum, xliv 17, 18;

ibi de novo templo et de nova Hierosolyma, per quae intelligitur regnum Domini. Ideo quoque sacerdotes portabant ephodos lini, I Sam. (x)xxii 18; et Samuel ministrabat coram Jehovah, puer cinctus ephodo lini, I Sam. ii 18: tum quoque David cum {8}transferebatur arca in urbem ejus, cinctus erat ephodo lini, 2 Sam. vi 14. 6 Ex his quoque constare potest cur Dominus, cum lavaret pedes discipulorum, Succinxerit Se linteo, et absterserit pedes linteo quo (t)succinctus erat, Joh. xiii 4, 5;

lavatio enim pedum significabat purificationem a peccatis, quae fit per vera fidei, nam per illa docetur homo quomodo {9}vivet. 7 Per `linum' etiam in sequentibus locis significatur verum: apud Jeremiam, Dixit Jehovah ad prophetam, Eundo emito tibi cingulum lini, et ponito illud super lumbis tuis, sed per aquam non duces illud; sume cingulum, et surge, abi ad Euphratem, et absconde illud in foramine petrae; a fine dierum multorum, cum recepit cingulum, ubi absconderat illud, ecce corruptum erat cingulum, non proderat ad quicquam, xiii 1-7;

per `cingulum lini super lumbis' repraesentabatur verum ex bono, quale {10}est in principio quando Ecclesia instauratur a Domino, et quale fit postea, quod circa finem eis sit corruptum, nec prosit ad quicquam: apud Esaiam, Erubescent facientes linum sericorum, et textores aulaeorum, xix 9;

ibi de Aegypto; `facere linum sericorum' pro {11}fingere vera: 8 apud Moschen, Non arabis bove et asino simul; non indues mixtam vestem ex lana et lino simul, Deut. xxii (x)10, 11;

per `bovem' significatur bonum naturalis, per `asinum' verum ejus; similiter per `lanam et linum'; quod `non ararent bove et asino simul, nec induerent vestem mixtam ex lana et lino simul' significabat quod non {12}essent in bino statu simul, nempe in bono et inde spectarent verum, ac simul in vero et inde spectarent bonum; {13}illa simile involvunt quod involvunt quae Dominus dixit apud Matthaeum, Qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad (x)accipiendum vestem suam, xxiv 17, 18;

de quibus videatur n. 3652 ad fin., qui enim ex bono spectant verum in interiore caelo sunt; qui autem ex vero spectant bonum in exteriore caelo sunt; {14}hi ex mundo spectant caelum, illi ex caelo spectant mundum, unde in ratione quadam opposita sunt, et quare si simul essent, destrueret unum alterum. @1 illius$ @2 in$ @3 non vastantur quoad omnia vera et bona, sed solum quoad illa quae spectant deorsum, hoc est, ad mundum et tellurem, et quae sunt in exteriori naturali, mala enim et falsa, quibus relinquuntur, sunt in exteriori naturali; et illis adjuncta sunt vera et bona ibi, (m)idcirco, quia non simul debent esse, auferuntur.(n)$ @4 interea$ @5 est$ @6 sunt$ @7 cum repraesentatur verum in quo bonum, ast vicissim ut non translucens et splendidum, nec molle, sed ut durum et fragile, si verum sit et non a bono$ @8 ferebatur arca ad urbem Davidis$ @9 vivendum$ @10 apud gentem Judaicam, quod nempe corruptum$ @11 veris fictitiis$ @12 After simul$ @13 After involvunt$ @14 non potest esse in utroque simul, (m)nam tunc vastaretur quoad utrumque, nam qui ex vero spectant bonum, e mundo spectant coelum, at qui ex bono spectant verum, ex coelo spectant mundum, quae quia in ratione quadam opposita sunt, destruet unum alterum(n)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church