7626. Ex his quoque idea formari potest de homine Ecclesiae, qualis ille quando apud illum conjuncta est fides charitati, quod nempe sit sicut hortus et paradisus; et qualis ille quando apud illum non conjuncta est fides charitati, quod nempe sit sicut desertum et terra nive obtecta.