Arcana Coelestia (Potts) n. 7629

Previous Number Next Number See English 

7629. SENSUS INTERNUS

Vers. 1-6. Et dixit Jehovah ad Moschen, Veni ad Pharaonem; quia Ego aggravavi cor illius et cor servorum illius, propterea ut ponam signa Mea haec in medio illius. Et propterea ut narres in auribus filii tui, et filii filii tui, quae operatus sum in Aegypto, et signa Mea quae posui in illis, et sciatis quod Ego Jehovah. Et venit Moscheh et Aharon ad Pharaonem, et dixerunt ad illum, Ita dicit Jehovah Deus Hebraeorum, Quousque renuis humiliari coram Me? dimitte populum Meum, et serviant Mihi. Quia si renuis tu dimittere populum Meum, ecce Ego adduco cras locustam in terminum tuum. Et obteget superficiem terrae, et non poterit videre terram, et comedet residuum evasionis relictae vobis a grandine; et comedet omnem arborem germinantem vobis ex agro. Et replebuntur domus tuae, et domus omnium servorum tuorum, et domus omnium Aegyptiorum; quam non viderunt patres tui, et patres patrum tuorum, a die fuerunt super humo usque ad diem hunc: et respexit et exivit a cum Pharaone. `Et dixit Jehovah ad Moschen' significat mandatum: `Veni ad Pharaonem' significat praesentiam veri a Divino apud infestantes: `quia Ego aggravavi cor illius et cor servorum illius' significat quod obstinaverint se communiter omnes: `propterea ut ponam signa Mea haec in medio illius' significat ut cognoscant mali quod in malo sint, et boni illustrentur de statu illorum qui intra Ecclesiam male vivunt: `et propterea ut narres in auribus filii tui, et filii filii tui, quae operatus sum in Aegypto' significat ut sciant qui in vero et bono quid evenit illis qui ab Ecclesia sunt et infestant probos: `et signa Mea quae posui in illis' (x)significat ut illustrentur de statu illorum qui ab Ecclesia et male vivunt: `et sciatis quod Ego Jehovah' significat ut sic notum illis sit quod Dominus sit solus Deus: et venit Moscheh et Aharon ad Pharaonem' significat praesentiam veri Divini: `et dixerunt ad illum' significat apperceptionem: `Ita dicit Jehovah Deus Hebraeorum' significat mandatum a Domino Qui Deus Ecclesiae: `Quousque renuis humiliari coram Me?' significat non oboedientiam: `dimitte populum Meum {1}et serviant Mihi' significat ut relinquant illos qui ab Ecclesia spirituali, ut colant Dominum: `quia si renuis tu dimittere' significat si non relinquerent: `ecce Ego adduco locustam in terminum tuum' significat quod falsum occupabit extrema illorum: `et obteget superficiem terrae' significat ultima mentis naturalis {2}: et non poterit videre terram' significat obscurationem totius mentis naturalis inde: `et comedet residuum evasionis relictae vobis a grandine' significat consumptionem omnium quae aliquid a {3}vero habent: `et comedet omnem arborem germinantem vobis ex agro' significat sic consumptionem omnium cognitionum quae illis ab Ecclesia: `et replebuntur domus tuae, et domus omnium servorum tuorum, et domus omnium Aegyptiorum' significat quod regnabit falsum in omnibus et singulis in naturali ab interiore ejus ad extremum: `quam non viderunt patres tui, et patres patrum tuorum, a die fuerunt super humo usque ad diem hunc' significat quod tale falsum non fuerit ab antiquo tempore in Ecclesia, quale ibi: `et respexit et exivit a cum Pharaone' significat privationem apperceptionis et separationem. @1 ut I$ @2 i inde I$ @3 veris I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church