Arcana Coelestia (Potts) n. 7634

Previous Number Next Number See English 

7634. `Et propterea ut narres in auribus filii tui, et filii filii tui, quae operatus sum in Aegypto': quod significet ut sciant qui in vero et bono quid evenit illis (d)qui ab Ecclesia sunt ac infestant probos, constat ex significatione `narrare in auribus' quod sit ut sciant et appercipiant; ex significatione `filii, et filii filii tui' quod sint qui in vero et bono; quod {1}`filius' sit verum, videatur n. 489-491, 1147, 2623, 3373; et quod `filii filiorum' sint derivativa, n. 6583; hic `filii' sunt qui in vero et quoque in bono, quia per illos significantur qui ab Ecclesia, quare dicitur `filius filii tui' ad Moschen, per (x)quem repraesentatur lex Divina, quae est Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, ita est Divinum Verum cui unitum est Divinum Bonum, n. 7623, 7624, ex quibus Ecclesia; et ex significatione `quae operatus sum in Aegypto' quod sit quid evenit illis qui in altera vita infestant probos; quod per `signa' significetur quid evenit, et per `Pharaonem et Aegyptios' significentur qui in altera vita infestant, {2}patet ex illis quae in praecedentibus dicta sunt; quod qui infestant sint qui fuerunt ab Ecclesia, videatur mox supra n. (x)7633 fin. @1 filius sit verum altered to filii sint vera$ @2 After sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church