7638. `Et dixerunt ad illum': quod significet apperceptionem, constat ex significatione `dicere' quod sit appercipere, de qua n. 1791, (x)1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509, 5743, 5877; quod `dixerunt' hic sit appercipere, est quia per `Moschen et Aharonem' repraesentatur verum Divinum, et per `venire' praesentia illius, et ex praesentia {1} veri Divini est apperceptio. @1 i enim$