7643. `Ecce Ego adduco [cras] locustam in terminum tuum': quod significet quod falsum occupabit extrema illorum, constat ex significatione `locustae' quod sit falsum in extremis, de qua sequitur; ex significatione `termini' quod sint extrema; et ex significatione `adducere,' quia de falso praedicatur,' quod sit occupare; dicitur quod `Jehovah adducet' sed intelligitur quod adducetur, nempe a malo; hoc similiter se habet ac quod tribuatur {1}Jehovae, hoc est, Domino, quod `aggravaverit cor Pharaonis,' cum tamen sit {2}ab homine, ejus malo in illo, videatur supra n. 7632; quod non malum a Domino, sed quod existat ab homine, est quia homo id bonum quod influit a Domino vertit {3} ad se, et loco quod Dominum, et quae Domini sunt, in omnibus et singulis intueretur, semet intueatur; inde concupiscentia dominandi super omnes, et possidendi omnia quae aliorum, ac inde contemptus (d)aliorum, et contra illos qui sibi non favent et student, odia, {4} vindictae, {5}et crudelitates; inde quoque contemptus omnium quae fidei et charitatis, quia haec cum a Domino influunt, 2 {6}vertuntur ad se, ita avertuntur a Domino; ex his videri potest quod homo ipsum bonum quod {7}influit a Domino vertat in malum; inde quoque est quod mali in altera vita se removeant quantum possunt a caelo; nam cum appropinquat caelum ad illos, hoc est, cum bonum et verum fortius influunt, tunc ruunt fortius in contrarium, hoc est, in malum et in falsum; ac in eo gradu quo malum et falsum increscunt, a se expellunt {8}verum, et semetipsos devastant; et tunc quoque in eodem gradu in mala poenae ruunt, nam mala et poenae in altera vita conjuncta sunt. 3 Dominus continue ordinat caelos, et jugiter novos caeli incolas adsciscit, quibus dat habitationes et hereditates, et cum hoc facit, (t)caelum appropinquat, {9}hoc est, fortius influit; inde spiritus infernales in mala et falsa, et in illorum poenas, fortius {10}irruunt, et quia in mala et falsa, inde semetipsos, ut dictum est, {11}vastant; et hoc non cessat apud illos quam cum (t)se prorsus devastaverint, et se profunde in inferna conjecerint; ex his {12} constare potest quod a Domino non nisi quam bonum procedat, {13}et quod malum ab ipsis qui in malo sunt. Ex his nunc videri potest quomodo intelligendum quod dicitur de Jehovah, hoc est, de Domino, quod `aggravaverit cor Pharaonis,' et hic quod `adducet locustam,' per quam significatur falsum ex malo in extremis. 4 In Verbo, ubi de vastatione malorum agitur, aliquoties {14} nominatur locusta et bruchus, et per `locustam' ibi in sensu interno intelligitur falsum quod vastat extrema; est enim, ut prius ostensum est, naturale apud hominem interius et exterius; falsum quod in extremis naturalis est intelligitur per `locustam,' et malum ibi per `bruchum'; quia per `locustam' intelligitur falsum quod in extremis naturalis est, (x) ideo dicitur (m)quod locusta adducetur in terminum, et obteget superficiem terrae,' ac postea {15}vers. 14, Ascendit locusta super terram Aegypti, et quievit in omni termino Aegypti, et obtexit superficiem totius terrae;
per `terminum' et per `superficiem' (x)significantur extrema et ultima in quibus {16}interiora quiescunt, hoc est, terminantur:(n) haec intelliguntur 5 per `locustam et bruchum' apud Davidem, Misit in illos colluviem quae consumpsit illos, et ranam quae perdidit illos, et dedit brucho proventum illorum, et laborem illorum locustae, Ps. lxxviii 45, 46:
et alibi, Dixit ut veniret locusta et bruchus, ut non numerus, Ps. cv 34;
haec {17}dicuntur de Aegypto, et nominatur {18} `bruchus,' tametsi nulla (t)ejus mentio fit apud Moschen, sed solum `locustae'; causa quod etiam `bruchus' nominetur, est quia per `bruchum' significatur malum, et per `locustam' falsum, utrumque in extremis naturalis; {19}at cum modo `locusta' nominatur, significatur et falsum et malum simul, nam `locusta' est falsum ex malo: apud Nahum, 6 Ibi comedet te ignis, exscindet te gladius; comedet te sicut bruchus, {20}multiplica te sicut bruchus, {20}multiplica te sicut locusta; multiplicasti mercatores tuos prae stellis caelorum; bruchus diffudit se, et avolavit; coronati tui sicut locusta, imperantes tui sicut locusta locustarum, iii 15-17;
ibi agitur de `urbe sanguinum,' per quam significatur doctrina falsi; et quia falsum et malum imprimis {21}multiplicata sunt in extremis naturalis, nam ibi sunt {22} fallaciae sensuum {23}oriundae ex objectis mundi et telluris, ac voluptates ex variis appetituum generibus, inde est quod etiam multiplicatio mali et falsi per `bruchum et locustam' describatur, (m){24}ut quoque in Libro Judicum, vi 5, vii 12; et apud Jeremiam xlvi 23;(n) quod sensuale, quod ultimum naturalis est, sit fallaciis (c)et inde falsis plenissimum, videatur n. 5084, 5089, 5094, 6310, 6311, 6313, 6318, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6948, 6949:
apud Joelem, 7 Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit melolontha, et residuum melolonthae comedit bruchus; expergiscimini ebrii et flete, et ejulate omnes potantes vinum, propter mustum quod excisum est; nam gens ascendet super terram Meam, robusta, et non numerus, et rediget vitem Meam in vastitatem, et ficum Meam in spumam, i 4-7:
apud eundem, Plenae sunt areae frumento puro, et exundant torcularia mustum et oleum; et compensabo vobis annos quos consumpsit locusta, melolontha, bruchus, et eruca, ii 24, 25;
ibi `locusta' pro falso in extremis vastante vera et bona: apud Moschen, Semen multum educes in agrum, sed parum colliges, quia consumet illud locusta: {25}vineas plantabis, sed vinum non bibes, nec congregabis, quia comedet illud vermis, Deut. xxviii 38, 39;
8 ibi `locusta' pro falso ex malo: apud Johannem, E fumo abyssi (x)apertae, exiverunt locustae in terram, quibus data potestas sicut habent potestatem scorpii terrae; dictum illis ut damno non afficerent gramen terrae, neque ullam arborem, sed homines solos, quicumque non haberent sigillum Dei super frontibus suis; datum est illis ut non occiderent illos, sed torquerent menses quinque: figurae locustarum similes equis paratis ad bellum; et super capitibus {26}illarum quasi coronae similes auro; facies (c)illarum quasi facies hominum; habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes (c)illarum quasi dentes leonum erant; habebant thoraces quasi {27} ferreos; et vox alarum illarum sicut vox curruum equorum multorum currentium ad bellum; caudas denique habebant similes scorpiis, et stimuli erant in caudis illarum, ut damno afficerent homines menses quinque; habent super se regem, angelum abyssi, cui nomen Hebraice Abaddon; in Graeca vero nomen habet Apollyon, Apoc. ix 3-11;
quid per {28}illa omnia significatur, nemo videre potest {29}nisi ex sensu interno; ex singulis ibi secundum sensum internum perspectis, constat quod per `locustas' ibi significentur ratiocinia ex fallaciis et inde falsis, etiam confirmatis per {30}philosophica; ita quoque per `locustas' significantur falsa quae in extremis apud hominem, et quae reliquis falsis magis terrestria et corporea sunt, (m)per quae homines facile possunt falli et seduci, nam homo illa quae sensibus obvia sunt capit, et aegre illa quae adversantur;(n) (s)ut sciatur quod talia per `locustas' 9 significentur, licet illa quae ibi singillatim exponere: `abyssus' ex (x)qua locustae est infernum; `gramen terrae' quod damno non afficerent est scientificum {31}, `arbor' sunt cognitiones {32}boni et veri, `homines sunt affectiones boni {33}; (m) quod hos damno afficerent, et non gramen terrae et arborem, est ut intelligi possit verum et bonum, tametsi {34}non secundum illa vivitur; `qui habent sigillum super frontibus' sunt qui regenerati sunt; (m)quod `torquerent menses quinque illos qui non haberent sigillum Dei super frontibus' est quod vastarent;(n) quod `locustae similes equis paratis ad bellum' sunt ratiocinia ex falsis per quae pugnatur contra Ecclesiae vera; `super capitibus coronae similes auro, et facies sicut hominum' est quod ratiocinia appareant vero similia et quasi ex bono; `capilli sicut mulierum, et dentes quasi dentes leonum' sunt externa naturalis seu sensualia, seu ibi fallaciae, quae faciunt apparentiam boni; `thoraces ferrei' sunt externa quae faciunt apparentiam veri; `vox alarum sicut curruum equorum multorum currentium ad bellum' sunt falsa doctrinalium, ex quibus et pro quibus pugnant; `caudae similes scorpiis, et stimuli in caudis illorum' sunt noxae quae talia inferunt; `rex abyssi' est falsum infernale; `Abaddon' est perditio; `Apollyon' est ratiocinatio ex falsis apparens sicut ex {35}vero, imprimis si ab illis qui sapientes creduntur, {36}confirmantur per philosophica perverse applicata, nam caeca admiratio sapientiae in illis inducit fidem.(s) 10 Per `locustam' in bono sensu significatur verum ultimum et communissimum, tam amoenum ejus; inde Johanni fuerunt `locustae alimento, et mel agreste,' Matth. iii 4; Marc. i 6; {37}quod essent illa alimento, erat quia `Johannes' repraesentabat Verbum, et per suum victum, tum quoque per amictum, qui erat `ex pilis cameli cum cingulo coriaceo,' repraesentabat Verbum in sensu externo, amoenum enim externum significatur per `locustam et mel agreste,' n. 5620, et verum externum per vestem ex pilis cameli,' et per `cingulum coriaceum,' n. 3301; inde est quod per `Johannem' intelligatur Elias qui venturus et {38}annuntiaturus Adventum Domini; quod `Elias' sit Verbum, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 2762, 5247 fin.; quod `locustae' inter animalcula sint quae comederentur, Lev. xi 22. @1 Jehovae seu$ @2 homo, hoc est, malum in illo, quod facit$ @3 i a Domino$ @4 i et$ @5 quoque$ @6 ad se a Domino invertuntur$ @7 After Domino$ @8 Verum et bonum, ita$ @9 inde etiam$ @10 irrumpunt$ @11 devastant$ @12 i quoque$ @13 sed$ @14 i etiam$ @15 After the quotation$ @16 After terminantur$ @17 in his locis$ @18 i etiam$ @19 et quia$ @20 multiplicat I$ @21 multiplicatur$ @22 i omnes$ @23 , ac ibi sunt$ @24 ita$ @25 vineam AI$ @26 earum A, illorum I$ @27 i thoraces$ @28 locustas ibi$ @29 absque$ @30 sophistica mundi$ @31 I Ecclesia$ @32 veri et boni$ @33 i quod charitatis$ @34 contra$ @35 veris$ @36 confirmatur I$ @37 quod mel agreste sit jucundum in exteriori naturali, videatur n. 5620; quod Johanni fuerint illa alimenta, erat quia repraesentabat Verbum, et per repraesentabat Verbum in litera, quod tale est$ @38 annuntiabit$