7645. `Et non poterit videre terram': quod significet obscurationem totius mentis naturalis inde, constat ex significatione `non posse videre' quod sit obscuratio, hoc est, nulla perceptio veri; et ex significatione `terrae Aegypti' quod sit mens naturalis, ut supra n. 7644. Quomodo hoc se habet, quod ex vastatione extremorum in naturali obscuretur tota mens naturalis, paucis dicendum: interiora apud hominem terminantur in ultimis seu extremis ejus, et ibi quae successiva sunt apud illum simul sunt; quando in ultimis non est nisi quam falsum et malum, tunc vera et bona quae ab interioribus influunt in ultima, ibi influunt in mala et falsa, et {1}inde ibi vertuntur in talia; {2}ideo non apparet nisi quam falsum et malum in toto naturali; hoc intelligitur per obscurationem totius mentis naturalis inde, quae significatur per `non posse videre terram.' Inde quoque est quod spiritus infernales cum devastati sunt, in extremis naturalis sint; lumen (c)illorum, quod lumen intellectuale vocatur, nec est absimile lumini hujus mundi, quod in altera vita prorsus fit caligo ad praesentiam lucis caeli. Quia extremum naturalis, quod sensuale vocatur, est fallaciis et inde falsis, (c)ac voluptatibus et inde malis repletum, n. 6844, 6845, et quia inferna in illo lumine sunt, idcirco, {3}quando regeneratur homo, a Domino donatur facultate, ut a sensuali illo elevari possit versus interiora, videatur n. (m)6183, 6313,(n) 7442. @1 quoque$ @2 inde$ @3 cum homo, quando regeneratur$