Arcana Coelestia (Potts) n. 7655

Previous Number Next Number See English 

7655. `An nondum scis quod pereat Aegyptus?': quod significet quod ex factis sciri possit quod omnes qui simplices illos lacessunt dejiciantur in infernum, unde nulla evasio, constat ex significatione `an nondum scis' quod sit quod ex factis sciri possit; ex significatione `perire' quod sit dejici in infernum, unde nulla evasio; hoc in sensu spirituali per `perire' significatur, pariter ac per `mori' seu per `mortem,' quae quod sit damnatio et infernum, videatur n. 5407, 6119, 7494; et ex significatione `Aegypti' quod sit infestatio, de qua n. 7278, ita quoque qui infestant; at quia illi loquuntur, non dicitur qui infestant, sed qui lacessunt, nam mali {1}malum suum excusant et leve faciunt; nec dicitur quod lacessant illos qui ab Ecclesia spirituali, sed quod simplices illos, nam mali illos omnes qui ab Ecclesia sunt, et vivunt secundum vera et bona {2}ejus, seu vitam fidei et charitatis, vocant simplices. @1 omne suum malum$ @2 Ecclesiae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church