Arcana Coelestia (Potts) n. 7668

Previous Number Next Number See English 

7668. `Ite quaeso juvenes, et servite Jehovae': quod significet quod relinquentur qui in veris confirmatis, ut colant Dominum, constat ex significatione `ite' quod sit quod relinquentur, ut supra n. 7658; ex significatione `juvenum' quod sint vera confirmata, de qua sequitur; et ex significatione `servire Jehovae' quod sit colere Dominum, ut supra n. 7654, 7664. Quod `juvenes' sint qui in veris confirmatis, est quia per `(t)filios, pueros, (t)juvenes, viros, et senes' significantur illa quae intelligentiae et sapientiae {1}sunt in suo ordine; talia loco illorum in caelo intelliguntur; sunt enim illi qui in caelo in ideis spiritualibus in quas intrare non potest {2}quod merae naturae et mundi est, quin ilico exuatur, et {3} transeat in tale quod sapientiae caeli et cogitationi angelicae conforme est; inde est quod per `(t)filios, pueros, (t)juvenes, viros, senes' in sensu spirituali non possint illi significari, sed quod correspondentia spiritualia quae sunt illa quae sunt intelligentiae et sapientiae; quod ea significentur, patet manifeste ex {4}sensu interno in Verbo ubi nominantur; per `juvenes' in Verbo 2 intelliguntur illi qui intelligentes sunt, seu, secundum ideas abstractas angelicas, intelligentia; et quia intelligentia per illos intelligitur, etiam verum confirmatum, nam hoc intelligentiae est; {5}vox quoque per quam `juvenes' hic in lingua originali exprimitur derivatur a robore et potentia, quae vero est ex bono, ita vero confirmato; inde {6}nomen hoc tribuitur Domino: apud Sachariam, Gladie, surge contra pastorem Meum, et contra virum (juvenem) proximum Meum; percute pastorem, {7}et dispergantur oves, xiii 7;

quod haec de Domino dicta sint, videatur Matth. xxvi 31: et quoque apud Jeremiam, Quousque circumvagaris, filia aversa? creavit Jehovah novum in terra, femina circumdedit virum (juvenem), xxxi 22. 3 `Juvenes' alia voce in lingua originali pro intelligentia, ita pro vero ejus, apud Amos, Misi in vos pestem in via Aegypti, occidi gladio juvenes vestros, cum captivitate equorum, iv 10;

`via Aegypti' pro scientifico perverso; `juvenes qui occisi' pro veris inde destructis; `captivitas equorum' pro seducto intellectuali: apud eundem, 4 Vagabuntur a mari ad mare, et a septentrione usque ad orientem, discursitabunt ad quaerendum Verbum Jehovae, nec invenient; in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti, viii 12, 13;

`virgines pulchrae' pro {8}affectione veri; `juvenes' pro intelligentia; `deficere siti' {9}pro privari vero; ideo dicitur `discursitabunt ad quaerendum Verbum Jehovae, nec invenient'; quod ibi non `virgines pulchrae,' nec `juvenes,' nec `deficientia ex siti' intelligantur, patet: apud Jeremiam, Ascendit mors per fenestras nostras, venit in palatia nostra, ad exscindendum infantem e platea, juvenes e vicis, ix 20 [A.V. 21]:

apud eundem, Quomodo non relicta est urbs gloriae, urbs gaudii Mei! quare cadent juvenes ejus in plateis ejus, xlix [25,] 26, l 30:

apud eundem, Audite, quaeso, omnes populi, videte dolorem meum, virgines meae, et juvenes mei iverunt in captivitatem, Threni i 18;

in his locis `juvenes' pro veris quae intelligentiae. @1 Before intelligentiae$ @2 naturale$ @3 i sic$ @4 Verbo a sensu ejus interno$ @5 etiam vox$ @6 tribuitur nomen hoc Domino in Verbo$ @7 ut$ @8 affectionibus boni et$ @9 dicuntur, cum non inveniuntur; quod illa per virgines pulchras et juvenes intelligantur, patet, nam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church