Arcana Coelestia (Potts) n. 7673

Previous Number Next Number See English 

7673. `Extende manum tuam': quod significet dominium potentiae, constat (c)ex significatione `extendere' quod {1}praedicetur de dominio, de qua sequitur; et ex significatione `manus' quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6292, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518. Quod `extendere manum' sit dominium potentiae, est quia potentia manui {2}seu brachio est cum extenditur; {3}idcirco cum dicitur de Jehovah quod extendat manum seu brachium, significatur potentia illimitata seu infinita actu. Inde est quod Jehovah toties dixerit ad Moschen, cum miracula fierent, quod extenderet manum aut baculum, sicut Extende manum tuam super aquas Aegypti, et erunt sanguis, vii 19:

Extende manum tuam super flumina, et fac ascendere ranas, viii 1, 2 [A.V. 5, 6]:

Extende baculum tuum, et percute pulverem terrae, et erit in pediculos, viii 11, 12 [A.V. 16, 17]:

Extende manum tuam versus caelum, et erit grando, ix 22, 23;

{4}ita nequaquam dictum fuisset, {5}nisi per `extensionem manus' in supremo sensu' significaretur omnipotentia Jehovae. 2 Similiter per quod dictum Joschuae, {6}quod extenderet lanceam, de qua ita apud illum, Dixit Jehovah ad Joschuam, Extende lanceam quae in manu tua versus Ajam; cum ergo extenderet Joschua lanceam quae in manu illius versus Ajam, insidiae surrexerunt ocius e loco suo, et cucurrerunt, cum primum extenderet manum suam, et venerunt ad urbem, et ceperunt illam: Joschua non retraxit manum suam quam extendit cum lancea, usque dum devotioni dati omnes habitatores Ajae, viii 18, 19, 26;

quia hoc fuit repraesentativum omnipotentiae Divinae, etiam vim habuit, prout omnia repraesentativa cum mandata illo tempore. 3 Pluribus quoque in locis {7}describitur omnipotentia per quod `Jehovah extendat manum,' tum per `manum Ipsius extensam,' et per `brachium Ipsius extensum'; per quod `Jehovah extendat manum,' (m)apud Esaiam, Accensa est ira contra populum Suum, et extendit manum Suam super illum, et percussit illum, et commoti sunt montes v. 25:(n) apud Ezechielem, Extendam manum Meam contra illum, et perdam illum xiv 9, 13:

apud eandem, Extendam manum Meam contra te, et dabo te in praedam gentibus, xxv 7:

Extendam manum Meam super Edomum, et exscindam ex illa hominem et bestiam. Extendam manum Meam super Philisthaeos, et exscindam, ibid. vers. 13, 16:

pariter Ezech. xxxv 3; Esai. xxxi 3; Zeph. i 4, ii 13: describitur omnipotentia per `manum extensam' apud Esaiam, Manus Jehovae extensa super omnes gentes, quis reprimet illam? xiv 27, 28:

apud Jeremiam, Pugnabo (x)vobiscum per manum extensam, et per brachium forte, et in ira et in furore, (x)xxi 5:

apud (x)Esaiam, Adhuc manus Ipsius extensa est, ix 11, 16, x 4. Tum per `brachium extensum' apud Jeremiam, Ego feci terram, hominem, et bestiam, per virtutem Meam magnam, et per brachium Meum extensum, xxvii 5:

apud eundem, Tu fecisti caelum et terram per virtutem Tuam magnam, et brachium Tuum extensum; non impossibile est prae Te ullum verbum, xxxii 17;

quod hic per `brachium extensum' significetur omnipotentia, patet; similiter pluribus aliis in locis ubi dicitur `per manum fortem et brachium extensum,' ut Deut. iv 34, v 15, vii 19, ix (x)29, xi 2, xxvi 8; 2 Reg. viii 42; 2 Reg. xvii 36; Jer. xxxii 21; Ezech. xx 33, 34. 4 {8}Dicitur etiam de Jehovah quod `extendat caelos' et tunc quoque per `extendere' significatur omnipotentia, quod nempe limites caeli amplificet, et impleat illos qui ibi vita et sapientia, ut apud Esaiam, Jehovah Qui extendit sicut tenue caelos, et expandit illos sicut tentorium ad habitandum, xl 22:

apud eundem, Jehovah extendens caelos, expandens terram, dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa, xlii 5:

apud Jeremiam, Qui facit terram virtute Sua, parat orbem sapientia Sua, et intelligentia Sua extendit caelos, li 15:

apud Sachariam, Jehovah extendens caelos, et fundans terram, et formans spiritum hominis in medio (c)ejus, xii 1;

praeter alibi, ut Esai. xliv 24, xlv 12; Ps. civ 2. Ex his nunc constare potest cur Moschi mandatum ut extenderet manum (c)et baculum {9}, et quod tunc miracula facta sint; quodque sic per `extendere manum' significetur dominium potentiae, et in supremo sensu omnipotentia. @1 sit dominium$ @2 et$ @3 ideo quoque,$ @4 quod$ @5 si non$ @6 d quod i ut$ @7 omnipotentia Jehovae describitur per extendere manum, per manum extensam, et per brachium extensum; per extendere manum$ @8 Vox extendere etiam alibi praedicatur de omnipotentia, ut quod Jehovah extendat coelos, per quod significatur quod limites amplificet et illos qui ibi impleat vita et sapientia$ @9 i suum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church