7705. `Non relicta locusta una in omni termino Aegypti': quod significet quod falsa illa in extremis non magis apparerent, constat ex significatione `locustae' quod sit falsum, et quia est falsum in extremis, n. 7643; dicitur `in omni termino Aegypti,' terminus enim est extremum, et `Aegyptus' naturale; quod `locusta non relicta' (x)significet quod non appareret, patet; simile de `grandine' videatur n. 7611.