Arcana Coelestia (Potts) n. 7726

Previous Number Next Number See English 

7726. `Etiam tu dabis in manum nostram sacrificia et holocausta': quod significet quod relinquent omnia per quae cultus fiet, constat ex significatione `dare in manum' quod sit relinquere; per `manum' enim significatur potentia, inde per `dare in manum' significatur tradere illorum potentiae, ita relinquere; et ex significatione `sacrificiorum et holocaustorum' quod sint cultus in genere, ita {1}omne cultus, de qua n. 923, 6905; causa quod sacrificia et holocausta significent {2}omne cultus, est quia cultus Divinus {3}principaliter fiebat per sacrificia, ut constare potest ex Libris Moschis. {4}Quae de sacrificiis prius ostensa sunt, videatur n. 922, 923, 1128, 1343, 1823, (t)2165, 2180, 2187, 2776, 2784, 2805, 2807, 2812, 2818, 2830, 3519, 6905. @1 omnis$ @2 d omne i in genere after cultus$ @3 imprimis$ @4 Quid AI$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church