Arcana Coelestia (Potts) n. 7735

Previous Number Next Number See English 

7735. `Et dixit illi Pharao': quod significet excandescentiam irae tunc contra verum [Divinum], constat ex significatione `dicere' quod, quia involvit illa quae sequuntur, sit excandescentia irae; nam sequuntur `dixit {1} Pharao ad Moschen, Abi ab apud me, cave tibi ne addas videre facies meas, quia in die videre te facies meas morieris,' quae verba sunt irae {2}contra verum Divinum, quod per Moschen repraesentatur. @1 i enim$ @2 ; et ex repraesentatione Moschis, cui Pharao dixit, quod sit verum Divinum, de qua supra, quod contra illud excanduerint illi qui infestarunt, per illa verba et sequentia significatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church