Arcana Coelestia (Potts) n. 7738

Previous Number Next Number See English 

7738. `Quia in die videre te facies meas morieris': quod significet si intraret in animum, quod exstirparetur, constat ex significatione `videre facies' quod sit intrare in animum, ut nunc supra n. 7737; et ex significatione `mori' quod sit exstirpari. Quod Pharao nunc dicat quod Moscheh abiret ab apud illum, et quod si videret facies ejus, moreretur, est quia nunc describitur status infestantium in mero falso ex malo, quod falsum significatur per `caliginem'; infernales, quo magis in falsis sunt ex malo, eo magis verum aversantur, et tandem adeo ut ne quidem velint aliquid veri audire; est enim verum contra falsum, et falsum est illis amoenum, quia malum ex quo falsum est jucundum vitae (c)illorum; {1}quapropter verum, quia est contra amoenum et jucundum vitae, ex animo prorsus rejiciunt; et si audiunt illud, cruciantur n. 7519; inde est quod, quia in statu falsi ex malo sunt, qui significatur per `caliginem,' verum Divinum, quod per Moschen repraesentatur, a se {2}amoveant; idcirco nunc dixit Pharao ad Moschen quod abiret ab apud se, et non videret facies suas, et si videret quod moreretur; idcirco {3}etiam Moscheh {4}respondit, `Recte locutus es, non addam amplius videre facies tuas.' @1 quare$ @2 rejiciant$ @3 est, quod$ @4 responderit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church