Arcana Coelestia (Potts) n. 7791

Previous Number Next Number See English 

7791. `Et exivit a cum Pharaone in excandescentia irae': quod significet praesentiae veri Divini divulsionem a damnandis, constat ex significatione `exire' quod sit discedere, hic divelli, quia dicitur `in excandescentia irae'; (m)ultimo etiam, quando damnatio, est divulsio, nam cum verum Divinum incipiunt aversari, tum timere, et tandem horrere ad praesentiam ejus, tunc divellunt se ab illo;(n) ex repraesentatione `Moschis' quod sit verum Divinum, de qua saepius; ex repraesentatione `Pharaonis' quod sint qui infestarunt illos qui ab Ecclesia spirituali, de qua etiam {1}saepius, hic autem qui damnandi, damnatio enim significatur per quod `primogeniti morti dandi {2}essent,' n. 7778; et ex significatione `excandescentiae irae' quod sit {3}repugnantia et aversio, de qua n. 3614, 5034, 5798, et cum tribuitur Divino, ut hic Divino Vero, quod per `Moschen' repraesentatur, non intelligitur quod Divinum avertat Se, sed quod illi qui in malo, n. 5798; `excandescentia' praedicatur de falso et `ira' de malo, n. 3614. @1 saepe$ @2 sint$ @3 zelus, nam vero Divino non est aliquid irae, sed est zelus, qui in externa forma apparet sicut ira; in proprio sensu per excandescentiam irae significatur repugnantia et aversio, ut n. 3614, 5034, 5798, et cum tribuitur Divino, non intelligitur repugnantia et aversio a Divino, sed ab illis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church